| Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis, | 1.69 |
| cum, quae pressa diu fuerant caligine caeca, | 70 |
| sidera coeperunt toto effervescere caelo; | |
| neu regio foret ulla suis animalibus orba, | |
| astra tenent caeleste solum formaeque deorum, | |
| cesserunt nitidis habitandae piscibus undae, | |
| terra feras cepit, volucres agitabilis aer. | 75 |
| Sanctius his animal mentisque capacius altae | |
| deerat adhuc et quod dominari in cetera posset: | |
| natus homo est, sive hunc divino semine fecit | |
| ille opifex rerum, mundi melioris origo, | |
| sive recens tellus seductaque nuper ab alto | 80 |
| aethere cognati retinebat semina caeli. | |
| quam satus Iapeto, mixtam pluvialibus undis, | |
| finxit in effigiem moderantum cuncta deorum, | |
| pronaque cum spectent animalia cetera terram, | |
| os homini sublime dedit caelumque videre | 85 |
| iussit et erectos ad sidera tollere vultus: | |
| sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus | |
| induit ignotas hominum conversa figuras. | |
| Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo, | |
| sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat. | 90 |
| poena metusque aberant, nec verba minantia fixo | |
| aere legebantur, nec supplex turba timebat | |
| iudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti. | |
| nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem, | |
| montibus in liquidas pinus descenderat undas, | 95 |
| nullaque mortales praeter sua litora norant; | |
| nondum praecipites cingebant oppida fossae; | |
| non tuba derecti, non aeris cornua flexi, | |
| non galeae, non ensis erat: sine militis usu | |
| mollia securae peragebant otia gentes. | 100 |
| ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis | |
| saucia vomeribus per se dabat omnia tellus, | |
| contentique cibis nullo cogente creatis | |
| arbuteos fetus montanaque fraga legebant | |
| cornaque et in duris haerentia mora rubetis | 105 |
| et quae deciderant patula Iovis arbore glandes. | |
| ver erat aeternum, placidique tepentibus auris | |
| mulcebant zephyri natos sine semine flores; | |
| mox etiam fruges tellus inarata ferebat, | |
| nec renovatus ager gravidis canebat aristis; | 110 |
| flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant, | |
| flavaque de viridi stillabant ilice mella. |