| 'Hactenus ad citharam vocalia moverat ora: | 5.332 |
| poscimur Aonides,—sed forsitan otia non sint, | |
| nec nostris praebere vacet tibi cantibus aures.' | |
| 'ne dubita vestrumque mihi refer ordine carmen!' | 335 |
| Pallas ait nemorisque levi consedit in umbra; | |
| Musa refert: 'dedimus summam certaminis uni; | |
| surgit et inmissos hedera collecta capillos | |
| Calliope querulas praetemptat pollice chordas | |
| atque haec percussis subiungit carmina nervis: | 340 |
| "Prima Ceres unco glaebam dimovit aratro, | |
| prima dedit fruges alimentaque mitia terris, | |
| prima dedit leges; Cereris sunt omnia munus; | |
| illa canenda mihi est. utinam modo dicere possim | |
| carmina digna dea! certe dea carmine digna est. | 345 |
| '"Vasta giganteis ingesta est insula membris | |
| Trinacris et magnis subiectum molibus urguet | |
| aetherias ausum sperare Typhoea sedes. | |
| nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe, | |
| dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro, | 350 |
| laeva, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur, | |
| degravat Aetna caput, sub qua resupinus harenas | |
| eiectat flammamque ferox vomit ore Typhoeus. | |
| saepe remoliri luctatur pondera terrae | |
| oppidaque et magnos devolvere corpore montes: | 355 |
| inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum, | |
| ne pateat latoque solum retegatur hiatu | |
| inmissusque dies trepidantes terreat umbras. | |
| hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus | |
| exierat curruque atrorum vectus equorum | 360 |
| ambibat Siculae cautus fundamina terrae. | |
| postquam exploratum satis est loca nulla labare | |
| depositoque metu, videt hunc Erycina vagantem | |
| monte suo residens natumque amplexa volucrem | |
| 'arma manusque meae, mea, nate, potentia' dixit, | 365 |
| 'illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido, | |
| inque dei pectus celeres molire sagittas, | |
| cui triplicis cessit fortuna novissima regni. | |
| tu superos ipsumque Iovem, tu numina ponti | |
| victa domas ipsumque, regit qui numina ponti: | 370 |
| Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque | |
| imperium profers? agitur pars tertia mundi, | |
| et tamen in caelo, quae iam patientia nostra est, | |
| spernimur, ac mecum vires minuuntur Amoris. | |
| Pallada nonne vides iaculatricemque Dianam | 375 |
| abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo, | |
| si patiemur, erit; nam spes adfectat easdem. | |
| at tu pro socio, si qua est ea gratia, regno | |
| iunge deam patruo.' dixit Venus; ille pharetram | |
| solvit et arbitrio matris de mille sagittis | 380 |
| unam seposuit, sed qua nec acutior ulla | |
| nec minus incerta est nec quae magis audiat arcus, | |
| oppositoque genu curvavit flexile cornum | |
| inque cor hamata percussit harundine Ditem. |