| FASTI | |
| LIBER PRIMVS | |
| Tempora cum causis Latium digesta per annum | 1.1 |
| lapsaque sub terras ortaque signa canam. | |
| excipe pacato, Caesar Germanice, voltu | |
| hoc opus et timidae derige navis iter, | |
| officioque, levem non aversatus honorem, | 5 |
| en tibi devoto numine dexter ades. | |
| sacra recognosces annalibus eruta priscis | |
| et quo sit merito quaeque notata dies. | |
| invenies illic et festa domestica vobis; | |
| saepe tibi pater est, saepe legendus avus, | 10 |
| quaeque ferunt illi, pictos signantia fastos, | |
| tu quoque cum Druso praemia fratre feres. | |
| Caesaris arma canant alii: nos Caesaris aras | |
| et quoscumque sacris addidit ille dies. | |
| adnue conanti per laudes ire tuorum | 15 |
| deque meo pavidos excute corde metus. | |
| da mihi te placidum, dederis in carmina vires: | |
| ingenium voltu statque caditque tuo. | |
| pagina iudicium docti subitura movetur | |
| principis, ut Clario missa legenda deo. | 20 |
| quae sit enim culti facundia sensimus oris, | |
| civica pro trepidis cum tulit arma reis. | |
| scimus et, ad nostras cum se tulit impetus artes, | |
| ingenii currant flumina quanta tui. | |
| si licet et fas est, vates rege vatis habenas, | 25 |
| auspice te felix totus ut annus eat. | |
| Tempora digereret cum conditor Urbis, in anno | |
| constituit menses quinque bis esse suo. | |
| scilicet arma magis quam sidera, Romule, noras, | |
| curaque finitimos vincere maior erat. | 30 |
| est tamen et ratio, Caesar, quae moverit illum, | |
| erroremque suum quo tueatur habet. | |
| quod satis est, utero matris dum prodeat infans, | |
| hoc anno statuit temporis esse satis; | |
| per totidem menses a funere coniugis uxor | 35 |
| sustinet in vidua tristia signa domo. | |
| haec igitur vidit trabeati cura Quirini, | |
| cum rudibus populis annua iura daret. | |
| Martis erat primus mensis, Venerisque secundus; | |
| haec generis princeps, ipsius ille pater: | 40 |
| tertius a senibus, iuvenum de nomine quartus, | |
| quae sequitur, numero turba notata fuit. | |
| at Numa nec Ianum nec avitas praeterit umbras, | |
| mensibus antiquis praeposuitque duos. | |
| Ne tamen ignores variorum iura dierum, | 45 |
| non habet officii Lucifer omnis idem. | |
| ille nefastus erit, per quem tria verba silentur: | |
| fastus erit, per quem lege licebit agi. | |
| nec toto perstare die sua iura putaris: | |
| qui iam fastus erit, mane nefastus erat; | 50 |
| nam simul exta deo data sunt, licet omnia fari, | |
| verbaque honoratus libera praetor habet. | |
| est quoque, quo populum ius est includere saeptis; | |
| est quoque, qui nono semper ab orbe redit. | |
| vindicat Ausonias Iunonis cura Kalendas; | 55 |
| Idibus alba Iovi grandior agna cadit; | |
| Nonarum tutela deo caret. omnibus istis | |
| (ne fallare cave) proximus ater erit. | |
| omen ab eventu est: illis nam Roma diebus | |
| damna sub averso tristia Marte tulit. | 60 |
| haec mihi dicta semel, totis haerentia fastis, | |
| ne seriem rerum scindere cogar, erunt. | |
| 1. A K · IAN · F | 62a |
| Ecce tibi faustum, Germanice, nuntiat annum | 63 |
| inque meo primum carmine Ianus adest. | |
| Iane biceps, anni tacite labentis origo, | 65 |
| solus de superis qui tua terga vides, | |
| dexter ades ducibus, quorum secura labore | |
| otia terra ferax, otia pontus habet: | |
| dexter ades patribusque tuis populoque Quirini, | |
| et resera nutu candida templa tuo. | 70 |
| prospera lux oritur: linguis animisque favete; | |
| nunc dicenda bona sunt bona verba die. | |
| lite vacent aures, insanaque protinus absint | |
| iurgia: differ opus, livida turba, tuum. | |
| cernis odoratis ut luceat ignibus aether, | 75 |
| et sonet accensis spica Cilissa focis? | |
| flamma nitore suo templorum verberat aurum, | |
| et tremulum summa spargit in aede iubar. | |
| vestibus intactis Tarpeias itur in arces, | |
| et populus festo concolor ipse suo est, | 80 |
| iamque novi praeeunt fasces, nova purpura fulget, | |
| et nova conspicuum pondera sentit ebur. | |
| colla rudes operum praebent ferienda iuvenci, | |
| quos aluit campis herba Falisca suis. | |
| Iuppiter arce sua totum cum spectet in orbem, | 85 |
| nil nisi Romanum quod tueatur habet. | |
| salve, laeta dies, meliorque revertere semper, | |
| a populo rerum digna potente coli. | |
| Quem tamen esse deum te dicam, Iane biformis? | |
| nam tibi par nullum Graecia numen habet. | 90 |
| ede simul causam, cur de caelestibus unus | |
| sitque quod a tergo sitque quod ante vides. | |
| haec ego cum sumptis agitarem mente tabellis, | |
| lucidior visa est quam fuit ante domus. | |
| tum sacer ancipiti mirandus imagine Ianus | 95 |
| bina repens oculis obtulit ora meis. | |
| extimui sensique metu riguisse capillos, | |
| et gelidum subito frigore pectus erat. | |
| ille tenens baculum dextra clavemque sinistra | |
| edidit hos nobis ore priore sonos: | 100 |
| 'disce metu posito, vates operose dierum, | |
| quod petis, et voces percipe mente meas. | |
| me Chaos antiqui (nam sum res prisca) vocabant: | |
| aspice quam longi temporis acta canam. | |
| lucidus hic aer et quae tria corpora restant, | 105 |
| ignis, aquae, tellus, unus acervus erat. | |
| ut semel haec rerum secessit lite suarum | |
| inque novas abiit massa soluta domos, | |
| flamma petit altum, propior locus aera cepit, | |
| sederunt medio terra fretumque solo. | 110 |
| tunc ego, qui fueram globus et sine imagine moles, | |
| in faciem redii dignaque membra deo. | |
| nunc quoque, confusae quondam nota parva figurae, | |
| ante quod est in me postque videtur idem. | |
| accipe quaesitae quae causa sit altera formae, | 115 |
| hanc simul ut noris officiumque meum. | |
| quicquid ubique vides, caelum, mare, nubila, terras, | |
| omnia sunt nostra clausa patentque manu. | |
| me penes est unum vasti custodia mundi, | |
| et ius vertendi cardinis omne meum est. | 120 |
| cum libuit Pacem placidis emittere tectis, | |
| libera perpetuas ambulat illa vias: | |
| sanguine letifero totus miscebitur orbis, | |
| ni teneant rigidae condita Bella serae. | |
| praesideo foribus caeli cum mitibus Horis | 125 |
| (it, redit officio Iuppiter ipse meo): | |
| inde vocor Ianus; cui cum Ceriale sacerdos | |
| imponit libum farraque mixta sale, | |
| nomina ridebis: modo namque Patulcius idem | |
| et modo sacrifico Clusius ore vocor. | 130 |
| scilicet alterno voluit rudis illa vetustas | |
| nomine diversas significare vices. | |
| vis mea narrata est; causam nunc disce figurae: | |
| iam tamen hanc aliqua tu quoque parte vides. | |
| omnis habet geminas, hinc atque hinc, ianua frontes, | 135 |
| e quibus haec populum spectat, at illa Larem, | |
| utque sedens primi vester prope limina tecti | |
| ianitor egressus introitusque videt, | |
| sic ego perspicio caelestis ianitor aulae | |
| Eoas partes Hesperiasque simul. | 140 |
| ora vides Hecates in tres vertentia partes, | |
| servet ut in ternas compita secta vias: | |
| et mihi, ne flexu cervicis tempora perdam, | |
| cernere non moto corpore bina licet.' | |
| dixerat: et voltu, si plura requirere vellem, | 145 |
| difficilem mihi se non fore pactus erat. | |
| sumpsi animum, gratesque deo non territus egi, | |
| verbaque sum spectans plura locutus humum: | |
| 'dic, age, frigoribus quare novus incipit annus, | |
| qui melius per ver incipiendus erat? | 150 |
| omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas, | |
| et nova de gravido palmite gemma tumet, | |
| et modo formatis operitur frondibus arbor, | |
| prodit et in summum seminis herba solum, | |
| et tepidum volucres concentibus aera mulcent, | 155 |
| ludit et in pratis luxuriatque pecus. | |
| tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo | |
| et luteum celsa sub trabe figit opus: | |
| tum patitur cultus ager et renovatur aratro. | |
| haec anni novitas iure vocanda fuit.' | 160 |
| quaesieram multis; non multis ille moratus | |
| contulit in versus sic sua verba duos: | |
| 'bruma novi prima est veterisque novissima solis: | |
| principium capiunt Phoebus et annus idem.' | |
| post ea mirabar cur non sine litibus esset | 165 |
| prima dies. 'causam percipe' Ianus ait. | |
| 'tempora commisi nascentia rebus agendis, | |
| totus ab auspicio ne foret annus iners. | |
| quisque suas artes ob idem delibat agendo, | |
| nec plus quam solitum testificatur opus.' | 170 |
| mox ego, 'cur, quamvis aliorum numina placem, | |
| Iane, tibi primum tura merumque fero?' | |
| 'ut possis aditum per me, qui limina servo, | |
| ad quoscumque voles' inquit 'habere deos.' | |
| 'at cur laeta tuis dicuntur verba Kalendis, | 175 |
| et damus alternas accipimusque preces?' | |
| tum deus incumbens baculo, quod dextra gerebat, | |
| 'omina principiis' inquit 'inesse solent. | |
| ad primam vocem timidas advertitis aures, | |
| et visam primum consulit augur avem. | 180 |
| templa patent auresque deum, nec lingua caducas | |
| concipit ulla preces, dictaque pondus habent.' | |
| desierat Ianus. nec longa silentia feci, | |
| sed tetigi verbis ultima verba meis: | |
| 'quid volt palma sibi rugosaque carica' dixi | 185 |
| 'et data sub niveo candida mella cado?' | |
| 'omen' ait 'causa est, ut res sapor ille sequatur | |
| et peragat coeptum dulcis ut annus iter.' | |
| 'dulcia cur dentur video: stipis adice causam, | |
| pars mihi de festo ne labet ulla tuo.' | 190 |
| risit, et 'o quam te fallunt tua saecula' dixit, | |
| 'qui stipe mel sumpta dulcius esse putas! | |
| vix ego Saturno quemquam regnante videbam | |
| cuius non animo dulcia lucra forent. | |
| tempore crevit amor, qui nunc est summus, habendi: | 195 |
| vix ultra quo iam progrediatur habet. | |
| pluris opes nunc sunt quam prisci temporis annis, | |
| dum populus pauper, dum nova Roma fuit, | |
| dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum, | |
| et dabat exiguum fluminis ulva torum. | 200 |
| Iuppiter angusta vix totus stabat in aede, | |
| inque Iovis dextra fictile fulmen erat. | |
| frondibus ornabant quae nunc Capitolia gemmis, | |
| pascebatque suas ipse senator oves: | |
| nec pudor in stipula placidam cepisse quietem | 205 |
| et fenum capiti subposuisse fuit. | |
| iura dabat populis posito modo praetor aratro, | |
| et levis argenti lammina crimen erat. | |
| at postquam fortuna loci caput extulit huius | |
| et tetigit summo vertice Roma deos, | 210 |
| creverunt et opes et opum furiosa cupido, | |
| et, cum possideant plurima, plura petunt. | |
| quaerere ut absumant, absumpta requirere certant, | |
| atque ipsae vitiis sunt alimenta vices: | |
| sic quibus intumuit suffusa venter ab unda, | 215 |
| quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae. | |
| in pretio pretium nunc est: dat census honores, | |
| census amicitias; pauper ubique iacet. | |
| tu tamen auspicium si sit stipis utile quaeris, | |
| curque iuvent nostras aera vetusta manus, | 220 |
| aera dabant olim: melius nunc omen in auro est, | |
| victaque concessit prisca moneta novae. | |
| nos quoque templa iuvant, quamvis antiqua probemus, | |
| aurea: maiestas convenit ipsa deo. | |
| laudamus veteres, sed nostris utimur annis: | 225 |
| mos tamen est aeque dignus uterque coli.' | |
| finierat monitus. placidis ita rursus, ut ante, | |
| clavigerum verbis adloquor ipse deum: | |
| 'multa quidem didici: sed cur navalis in aere | |
| altera signata est, altera forma biceps?' | 230 |
| 'noscere me duplici posses ut imagine' dixit, | |
| 'ni vetus ipsa dies extenuasset opus. | |
| causa ratis superest: Tuscum rate venit ad amnem | |
| ante pererrato falcifer orbe deus. | |
| hac ego Saturnum memini tellure receptum | 235 |
| (caelitibus regnis a Iove pulsus erat). | |
| inde diu genti mansit Saturnia nomen; | |
| dicta quoque est Latium terra latente deo. | |
| at bona posteritas puppem formavit in aere, | |
| hospitis adventum testificata dei. | 240 |
| ipse solum colui, cuius placidissima laevum | |
| radit harenosi Thybridis unda latus. | |
| hic, ubi nunc Roma est, incaedua silva virebat, | |
| tantaque res paucis pascua bubus erat. | |
| arx mea collis erat, quem volgo nomine nostro | 245 |
| nuncupat haec aetas Ianiculumque vocat. | |
| tunc ego regnabam, patiens cum terra deorum | |
| esset, et humanis numina mixta locis. | |
| nondum Iustitiam facinus mortale fugarat | |
| (ultima de superis illa reliquit humum), | 250 |
| proque metu populum sine vi pudor ipse regebat; | |
| nullus erat iustis reddere iura labor. | |
| nil mihi cum bello: pacem postesque tuebar, | |
| et', clavem ostendens, 'haec' ait 'arma gero.' | |
| presserat ora deus. tunc sic ego nostra resolvi, | 255 |
| voce mea voces eliciente dei: | |
| 'cum tot sint iani, cur stas sacratus in uno, | |
| hic ubi iuncta foris templa duobus habes?' | |
| ille, manu mulcens propexam ad pectora barbam, | |
| protinus Oebalii rettulit arma Tati, | 260 |
| utque levis custos, armillis capta, Sabinos | |
| ad summae tacitos duxerit arcis iter. | |
| 'inde, velut nunc est, per quem descenditis', inquit | |
| 'arduus in valles per fora clivus erat. | |
| et iam contigerat portam, Saturnia cuius | 265 |
| dempserat oppositas invidiosa seras; | |
| cum tanto veritus committere numine pugnam, | |
| ipse meae movi callidus artis opus, | |
| oraque, qua pollens ope sum, fontana reclusi, | |
| sumque repentinas eiaculatus aquas. | 270 |
| ante tamen madidis subieci sulpura venis, | |
| clauderet ut Tatio fervidus umor iter. | |
| cuius ut utilitas pulsis percepta Sabinis, | |
| quae fuerat, tuto reddita forma loco est; | |
| ara mihi posita est parvo coniuncta sacello: | 275 |
| haec adolet flammis cum strue farra suis.' | |
| 'at cur pace lates, motisque recluderis armis?' | |
| nec mora, quaesiti reddita causa mihi est: | |
| 'ut populo reditus pateant ad bella profecto, | |
| tota patet dempta ianua nostra sera. | 280 |
| pace fores obdo, ne qua discedere possit; | |
| Caesareoque diu numine clausus ero.' | |
| dixit, et attollens oculos diversa videntes | |
| aspexit toto quicquid in orbe fuit: | |
| pax erat, et vestri, Germanice, causa triumphi, | 285 |
| tradiderat famulas iam tibi Rhenus aquas. | |
| Iane, fac aeternos pacem pacisque ministros, | |
| neve suum praesta deserat auctor opus. | |
| Quod tamen ex ipsis licuit mihi discere fastis, | |
| sacravere patres hac duo templa die. | 290 |
| accepit Phoebo nymphaque Coronide natum | |
| insula, dividua quam premit amnis aqua. | |
| Iuppiter in parte est: cepit locus unus utrumque | |
| iunctaque sunt magno templa nepotis avo. | |
| (2. B F) 3. C C (4. D C) | 294a |
| Quid vetat et stellas, ut quaeque oriturque caditque, | 295 |
| dicere? promissi pars sit et ista mei. | |
| felices animae, quibus haec cognoscere primis | |
| inque domos superas scandere cura fuit! | |
| credibile est illos pariter vitiisque locisque | |
| altius humanis exseruisse caput. | 300 |
| non Venus et vinum sublimia pectora fregit | |
| officiumque fori militiaeve labor; | |
| nec levis ambitio perfusaque gloria fuco | |
| magnarumque fames sollicitavit opum. | |
| admovere oculis distantia sidera mentis | 305 |
| aetheraque ingenio subposuere suo. | |
| sic petitur caelum, non ut ferat Ossan Olympus | |
| summaque Peliacus sidera tangat apex. | |
| nos quoque sub ducibus caelum metabimur illis, | |
| ponemusque suos ad vaga signa dies. | 310 |
| Ergo ubi nox aderit venturis tertia Nonis, | |
| sparsaque caelesti rore madebit humus, | |
| octipedis frustra quaerentur bracchia Cancri: | |
| praeceps occiduas ille subibit aquas. | |
| 5. E NON · F | 314a |
| Institerint Nonae, missi tibi nubibus atris | 315 |
| signa dabunt imbres exoriente Lyra. | |
| (6. F F) (7. G C) (8. H C) 9. A AGON · (? NP) | 316a |
| Quattuor adde dies ductos ex ordine Nonis, | 317 |
| Ianus Agonali luce piandus erit. | |
| nominis esse potest succinctus causa minister, | |
| hostia caelitibus quo feriente cadit, | 320 |
| qui calido strictos tincturus sanguine cultros | |
| semper agatne rogat nec nisi iussus agit. | |
| pars, quia non veniant pecudes, sed agantur, ab actu | |
| nomen Agonalem credit habere diem. | |
| pars putat hoc festum priscis Agnalia dictum, | 325 |
| una sit ut proprio littera dempta loco. | |
| an, quia praevisos in aqua timet hostia cultros, | |
| a pecoris lux est ipsa notata metu? | |
| fas etiam fieri solitis aetate priorum | |
| nomina de ludis Graeca tulisse diem. | 330 |
| et pecus antiquus dicebat agonia sermo; | |
| veraque iudicio est ultima causa meo. | |
| utque ea non certa est, ita rex placare sacrorum | |
| numina lanigerae coniuge debet ovis. | |
| victima quae dextra cecidit victrice vocatur; | 335 |
| hostibus a domitis hostia nomen habet. | |
| ante, deos homini quod conciliare valeret, | |
| far erat et puri lucida mica salis. | |
| nondum pertulerat lacrimatas cortice murras | |
| acta per aequoreas hospita navis aquas, | 340 |
| tura nec Euphrates nec miserat India costum, | |
| nec fuerant rubri cognita fila croci. | |
| ara dabat fumos herbis contenta Sabinis, | |
| et non exiguo laurus adusta sono; | |
| siquis erat factis prati de flore coronis | 345 |
| qui posset violas addere, dives erat. | |
| hic, qui nunc aperit percussi viscera tauri, | |
| in sacris nullum culter habebat opus. | |
| prima Ceres avidae gavisa est sanguine porcae, | |
| ulta suas merita caede nocentis opes: | 350 |
| nam sata vere novo teneris lactentia sucis | |
| eruta saetigerae comperit ore suis. | |
| sus dederat poenas: exemplo territus huius | |
| palmite debueras abstinuisse, caper. | |
| quem spectans aliquis dentes in vite prementem, | 355 |
| talia non tacito dicta dolore dedit: | |
| 'rode, caper, vitem: tamen hinc, cum stabis ad aram, | |
| in tua quod spargi cornua possit erit.' | |
| verba fides sequitur: noxae tibi deditus hostis | |
| spargitur adfuso cornua, Bacche, mero. | 360 |
| culpa sui nocuit, nocuit quoque culpa capellae: | |
| quid bos, quid placidae commeruistis oves? | |
| flebat Aristaeus, quod apes cum stirpe necatas | |
| viderat inceptos destituisse favos; | |
| caerula quem genetrix aegre solata dolentem | 365 |
| addidit haec dictis ultima verba suis: | |
| 'siste, puer, lacrimas: Proteus tua damna levabit | |
| quoque modo repares quae periere dabit. | |
| decipiat ne te versis tamen ille figuris, | |
| impediant geminas vincula firma manus.' | 370 |
| pervenit ad vatem iuvenis, resolutaque somno | |
| alligat aequorei bracchia capta senis. | |
| ille sua faciem transformis adulterat arte; | |
| mox domitus vinclis in sua membra redit, | |
| oraque caerulea tollens rorantia barba | 375 |
| 'qua' dixit 'repares arte requiris apes? | |
| obrue mactati corpus tellure iuvenci: | |
| quod petis a nobis, obrutus ille dabit.' | |
| iussa facit pastor; fervent examina putri | |
| de bove: mille animas una necata dedit. | 380 |
| poscit ovem fatum: verbenas improba carpsit, | |
| quas pia dis ruris ferre solebat anus. | |
| quid tuti superest, animam cum ponat in aris | |
| lanigerumque pecus ruricolaeque boves? | |
| placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum, | 385 |
| ne detur celeri victima tarda deo. | |
| quod semel est geminae pro virgine caesa Dianae, | |
| nunc quoque pro nulla virgine cerva cadit. | |
| exta canum vidi Triviae libare Sapaeos | |
| et quicumque tuas accolit, Haeme, nives. | 390 |
| caeditur et rigido custodi ruris asellus; | |
| causa pudenda quidem, sed tamen apta deo. | |
| festa corymbiferi celebrabas, Graecia, Bacchi, | |
| tertia quae solito tempore bruma refert. | |
| di quoque cultores in idem venere Lyaei | 395 |
| et quicumque iocis non alienus erat, | |
| Panes et in Venerem Satyrorum prona iuventus | |
| quaeque colunt amnes solaque rura deae. | |
| venerat et senior pando Silenus asello, | |
| quique ruber pavidas inguine terret aves. | 400 |
| dulcia qui dignum nemus in convivia nacti | |
| gramine vestitis accubuere toris: | |
| vina dabat Liber, tulerat sibi quisque coronam, | |
| miscendas parce rivus agebat aquas. | |
| Naides effusis aliae sine pectinis usu, | 405 |
| pars aderant positis arte manuque comis; | |
| illa super suras tunicam collecta ministrat, | |
| altera dissuto pectus aperta sinu; | |
| exserit haec umerum, vestes trahit illa per herbas, | |
| impediunt teneros vincula nulla pedes. | 410 |
| hinc aliae Satyris incendia mitia praebent, | |
| pars tibi, qui pinu tempora nexa geris: | |
| te quoque, inexstinctae Silene libidinis, urunt: | |
| nequitia est quae te non sinit esse senem. | |
| at ruber, hortorum decus et tutela, Priapus | 415 |
| omnibus ex illis Lotide captus erat: | |
| hanc cupit, hanc optat, sola suspirat in illa, | |
| signaque dat nutu sollicitatque notis. | |
| fastus inest pulchris sequiturque superbia formam: | |
| inrisum voltu despicit illa suo. | 420 |
| nox erat, et vino somnum faciente iacebant | |
| corpora diversis victa sopore locis; | |
| Lotis in herbosa sub acernis ultima ramis, | |
| sicut erat lusu fessa, quievit humo. | |
| surgit amans animamque tenens vestigia furtim | 425 |
| suspenso digitis fert taciturna gradu. | |
| ut tetigit niveae secreta cubilia nymphae, | |
| ipsa sui flatus ne sonet aura cavet; | |
| et iam finitima corpus librabat in herba: | |
| illa tamen multi plena soporis erat. | 430 |
| gaudet et a pedibus tracto velamine vota | |
| ad sua felici coeperat ire via. | |
| ecce rudens rauco Sileni vector asellus | |
| intempestivos edidit ore sonos. | |
| territa consurgit nymphe, manibusque Priapum | 435 |
| reicit, et fugiens concitat omne nemus. | |
| at deus, obscena nimium quoque parte paratus, | |
| omnibus ad lunae lumina risus erat. | |
| morte dedit poenas auctor clamoris; et haec est | |
| Hellespontiaco victima grata deo. | 440 |
| intactae fueratis aves, solacia ruris, | |
| adsuetum silvis innocuumque genus, | |
| quae facitis nidos et plumis ova fovetis, | |
| et facili dulces editis ore modos; | |
| sed nihil ista iuvant, quia linguae crimen habetis, | 445 |
| dique putant mentes vos aperire suas. | |
| (nec tamen hoc falsum: nam, dis ut proxima quaeque, | |
| nunc pinna veras, nunc datis ore notas.) | |
| tuta diu volucrum proles tum denique caesa est, | |
| iuveruntque deos indicis exta sui. | 450 |
| ergo saepe suo coniunx abducta marito | |
| uritur Idaliis alba columba focis. | |
| nec defensa iuvant Capitolia, quo minus anser | |
| det iecur in lances, Inachioti, tuas. | |
| nocte deae Nocti cristatus caeditur ales, | 455 |
| quod tepidum vigili provocet ore diem. | |
| Interea Delphin clarum super aequora sidus | |
| tollitur et patriis exserit ora vadis. | |
| 10. B EN | 458a |
| Postera lux hiemem medio discrimine signat, | 459 |
| aequaque praeteritae quae superabit erit. | 460 |
| 11. C CAR · NP (12. D C) | 460a |
| Proxima prospiciet Tithono nupta relicto | 461 |
| Arcadiae sacrum pontificale deae. | |
| te quoque lux eadem, Turni soror, aede recepit, | |
| hic ubi Virginea Campus obitur aqua. | |
| unde petam causas horum moremque sacrorum? | 465 |
| deriget in medio quis mea vela freto? | |
| ipsa mone, quae nomen habes a carmine ductum, | |
| propositoque fave, ne tuus erret honor. | |
| orta prior luna, de se si creditur ipsi, | |
| a magno tellus Arcade nomen habet. | 470 |
| hinc fuit Euander, qui, quamquam clarus utroque, | |
| nobilior sacrae sanguine matris erat; | |
| quae, simul aetherios animo conceperat ignes, | |
| ore dabat vero carmina plena dei. | |
| dixerat haec nato motus instare sibique, | 475 |
| multaque praeterea tempore nacta fidem. | |
| nam iuvenis nimium vera cum matre fugatus | |
| deserit Arcadiam Parrhasiumque larem. | |
| cui genetrix flenti 'fortuna viriliter' inquit | |
| '(siste, precor, lacrimas) ista ferenda tibi est. | 480 |
| sic erat in fatis, nec te tua culpa fugavit, | |
| sed deus: offenso pulsus es urbe deo. | |
| non meriti poenam pateris, sed numinis iram: | |
| est aliquid magnis crimen abesse malis. | |
| conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra | 485 |
| pectora pro facto spemque metumque suo. | |
| nec tamen ut primus maere mala talia passus: | |
| obruit ingentes ista procella viros. | |
| passus idem est Tyriis qui quondam pulsus ab oris | |
| Cadmus in Aonia constitit exul humo; | 490 |
| passus idem Tydeus et idem Pagasaeus Iason, | |
| et quos praeterea longa referre mora est. | |
| omne solum forti patria est, ut piscibus aequor, | |
| ut volucri vacuo quicquid in orbe patet. | |
| nec fera tempestas toto tamen horret in anno: | 495 |
| et tibi, crede mihi, tempora veris erunt.' | |
| vocibus Euander firmata mente parentis | |
| nave secat fluctus Hesperiamque tenet. | |
| iamque ratem doctae monitu Carmentis in amnem | |
| egerat et Tuscis obvius ibat aquis: | 500 |
| fluminis illa latus, cui sunt vada iuncta Tarenti, | |
| aspicit et sparsas per loca sola casas; | |
| utque erat, immissis puppem stetit ante capillis, | |
| continuitque manum torva regentis iter, | |
| et procul in dextram tendens sua bracchia ripam | 505 |
| pinea non sano ter pede texta ferit, | |
| neve daret saltum properans insistere terrae | |
| vix est Euandri vixque retenta manu; | |
| 'di' que 'petitorum' dixit 'salvete locorum, | |
| tuque, novos caelo terra datura deos, | 510 |
| fluminaque et fontes, quibus utitur hospita tellus, | |
| et nemorum silvae Naiadumque chori, | |
| este bonis avibus visi natoque mihique, | |
| ripaque felici tacta sit ista pede. | |
| fallor, an hi fient ingentia moenia colles, | 515 |
| iuraque ab hac terra cetera terra petet? | |
| montibus his olim totus promittitur orbis. | |
| quis tantum fati credat habere locum? | |
| et iam Dardaniae tangent haec litora pinus: | |
| hic quoque causa novi femina Martis erit. | 520 |
| care nepos Palla, funesta quid induis arma? | |
| indue: non humili vindice caesus eris. | |
| victa tamen vinces eversaque, Troia, resurges: | |
| obruit hostiles ista ruina domos. | |
| urite victrices Neptunia Pergama flammae: | 525 |
| num minus hic toto est altior orbe cinis? | |
| iam pius Aeneas sacra et, sacra altera, patrem | |
| adferet: Iliacos accipe, Vesta, deos. | |
| tempus erit cum vos orbemque tuebitur idem, | |
| et fient ipso sacra colente deo, | 530 |
| et penes Augustos patriae tutela manebit: | |
| hanc fas imperii frena tenere domum. | |
| inde nepos natusque dei, licet ipse recuset, | |
| pondera caelesti mente paterna feret, | |
| utque ego perpetuis olim sacrabor in aris, | 535 |
| sic Augusta novum Iulia numen erit.' | |
| talibus ut dictis nostros descendit in annos, | |
| substitit in medio praescia lingua sono. | |
| puppibus egressus Latia stetit exul in herba: | |
| felix, exilium cui locus ille fuit! | 540 |
| nec mora longa fuit: stabant nova tecta, nec alter | |
| montibus Ausoniis Arcade maior erat. | |
| ecce boves illuc Erytheidas adplicat heros | |
| emensus longi claviger orbis iter, | |
| dumque huic hospitium domus est Tegeaea, vagantur | 545 |
| incustoditae lata per arva boves. | |
| mane erat: excussus somno Tirynthius actor | |
| de numero tauros sentit abesse duos. | |
| nulla videt quaerens taciti vestigia furti: | |
| traxerat aversos Cacus in antra ferox, | 550 |
| Cacus, Aventinae timor atque infamia silvae, | |
| non leve finitimis hospitibusque malum. | |
| dira viro facies, vires pro corpore, corpus | |
| grande (pater monstri Mulciber huius erat), | |
| proque domo longis spelunca recessibus ingens, | 555 |
| abdita, vix ipsis invenienda feris; | |
| ora super postes adfixaque bracchia pendent, | |
| squalidaque humanis ossibus albet humus. | |
| servata male parte boum Iove natus abibat: | |
| mugitum rauco furta dedere sono. | 560 |
| 'accipio revocamen' ait, vocemque secutus | |
| impia per silvas ultor ad antra venit. | |
| ille aditum fracti praestruxerat obice montis; | |
| vix iuga movissent quinque bis illud opus. | |
| nititur hic umeris (caelum quoque sederat illis), | 565 |
| et vastum motu conlabefactat onus. | |
| quod simul eversum est, fragor aethera terruit ipsum, | |
| ictaque subsedit pondere molis humus. | |
| prima movet Cacus conlata proelia dextra | |
| remque ferox saxis stipitibusque gerit. | 570 |
| quis ubi nil agitur, patrias male fortis ad artes | |
| confugit, et flammas ore sonante vomit; | |
| quas quotiens proflat, spirare Typhoea credas | |
| et rapidum Aetnaeo fulgur ab igne iaci. | |
| occupat Alcides, adductaque clava trinodis | 575 |
| ter quater adverso sedit in ore viri. | |
| ille cadit mixtosque vomit cum sanguine fumos | |
| et lato moriens pectore plangit humum. | |
| immolat ex illis taurum tibi, Iuppiter, unum | |
| victor et Euandrum ruricolasque vocat, | 580 |
| constituitque sibi, quae Maxima dicitur, aram, | |
| hic ubi pars Urbis de bove nomen habet. | |
| nec tacet Euandri mater prope tempus adesse | |
| Hercule quo tellus sit satis usa suo. | |
| at felix vates, ut dis gratissima vixit, | 585 |
| possidet hunc Iani sic dea mense diem. | |
| 13. E EID · NP (14. F EN) | 586a |
| Idibus in magni castus Iovis aede sacerdos | 587 |
| semimaris flammis viscera libat ovis; | |
| redditaque est omnis populo provincia nostro | |
| et tuus Augusto nomine dictus avus. | 590 |
| perlege dispositas generosa per atria ceras: | |
| contigerunt nulli nomina tanta viro. | |
| Africa victorem de se vocat, alter Isauras | |
| aut Cretum domitas testificatur opes; | |
| hunc Numidae faciunt, illum Messana superbum; | 595 |
| ille Numantina traxit ab urbe notam: | |
| et mortem et nomen Druso Germania fecit; | |
| me miserum, virtus quam brevis illa fuit! | |
| si petat a victis, tot sumet nomina Caesar | |
| quot numero gentes maximus orbis habet. | 600 |
| ex uno quidam celebres aut torquis adempti | |
| aut corvi titulos auxiliaris habent. | |
| Magne, tuum nomen rerum est mensura tuarum: | |
| sed qui te vicit nomine maior erat. | |
| nec gradus est supra Fabios cognominis ullus: | 605 |
| illa domus meritis Maxima dicta suis. | |
| sed tamen humanis celebrantur honoribus omnes, | |
| hic socium summo cum Iove nomen habet. | |
| sancta vocant augusta patres, augusta vocantur | |
| templa sacerdotum rite dicata manu: | 610 |
| huius et augurium dependet origine verbi | |
| et quodcumque sua Iuppiter auget ope. | |
| augeat imperium nostri ducis, augeat annos, | |
| protegat et vestras querna corona fores: | |
| auspicibusque deis tanti cognominis heres | 615 |
| omine suscipiat, quo pater, orbis onus. | |
| 15. G CAR · NP | 616a |
| Respiciet Titan actas ubi tertius Idus, | 617 |
| fient Parrhasiae sacra relata deae. | |
| nam prius Ausonias matres carpenta vehebant | |
| (haec quoque ab Euandri dicta parente reor); | 620 |
| mox honor eripitur, matronaque destinat omnis | |
| ingratos nulla prole novare viros, | |
| neve daret partus, ictu temeraria caeco | |
| visceribus crescens excutiebat onus. | |
| corripuisse patres ausas immitia nuptas, | 625 |
| ius tamen exemptum restituisse ferunt, | |
| binaque nunc pariter Tegeaeae sacra parenti | |
| pro pueris fieri virginibusque iubent. | |
| scortea non illi fas est inferre sacello, | |
| ne violent puros exanimata focos. | 630 |
| siquis amas veteres ritus, adsiste precanti; | |
| nomina percipies non tibi nota prius. | |
| Porrima placatur Postvertaque, sive sorores, | |
| sive fugae comites, Maenali diva, tuae; | |
| altera quod porro fuerat cecinisse putatur, | 635 |
| altera venturum postmodo quicquid erat. | |
| 16. H C (NP inde ab anno 10 p. C.) | 636a |
| Candida, te niveo posuit lux proxima templo, | 637 |
| qua fert sublimes alta Moneta gradus, | |
| nunc bene prospiciens Latiam Concordia turbam, | |
| †nunc† te sacratae constituere manus. | 640 |
| Furius antiquam, populi superator Etrusci, | |
| voverat et voti solverat ille fidem. | |
| causa, quod a patribus sumptis secesserat armis | |
| volgus, et ipsa suas Roma timebat opes. | |
| causa recens melior: passos Germania crines | 645 |
| porrigit auspiciis, dux venerande, tuis. | |
| inde triumphatae libasti munera gentis | |
| templaque fecisti, quam colis ipse, deae. | |
| hanc tua constituit genetrix et rebus et ara, | |
| sola toro magni digna reperta Iovis. | 650 |
| 17. A C, postea NP | 650a |
| (18. B C) (19. C C) (20. D C) (21. E C) (22. F C) 23. G C | |
| Haec ubi transierint, Capricorno, Phoebe, relicto | 651 |
| per iuvenis curres signa regentis aquam. | |
| septimus hinc Oriens cum se demiserit undis, | |
| fulgebit toto iam Lyra nulla polo. | |
| 24. H C (25. A C) (26. B C) | 654a |
| Sidere ab hoc ignis venienti nocte, Leonis | 655 |
| qui micat in medio pectore, mersus erit. | |
| Ter quater evolvi signantes tempora fastos, | |
| nec Sementiva est ulla reperta dies; | |
| cum mihi (sensit enim) 'lux haec indicitur' inquit | |
| Musa, 'quid a fastis non stata sacra petis? | 660 |
| utque dies incerta sacri, sic tempora certa, | |
| seminibus iactis est ubi fetus ager.' | |
| state coronati plenum ad praesepe, iuvenci: | |
| cum tepido vestrum vere redibit opus. | |
| rusticus emeritum palo suspendat aratrum: | 665 |
| omne reformidat frigore volnus humus. | |
| vilice, da requiem terrae semente peracta; | |
| da requiem, terram qui coluere, viris. | |
| pagus agat festum: pagum lustrate, coloni, | |
| et date paganis annua liba focis. | 670 |
| placentur frugum matres, Tellusque Ceresque, | |
| farre suo gravidae visceribusque suis: | |
| officium commune Ceres et Terra tuentur; | |
| haec praebet causam frugibus, illa locum. | |
| consortes operis, per quas correcta vetustas | 675 |
| quernaque glans victa est utiliore cibo, | |
| frugibus immensis avidos satiate colonos, | |
| ut capiant cultus praemia digna sui. | |
| vos date perpetuos teneris sementibus auctus, | |
| nec nova per gelidas herba sit usta nives. | 680 |
| cum serimus, caelum ventis aperite serenis; | |
| cum latet, aetheria spargite semen aqua. | |
| neve graves cultis Cerialia rura cavete | |
| agmine laesuro depopulentur aves. | |
| vos quoque, formicae, subiectis parcite granis: | 685 |
| post messem praedae copia maior erit. | |
| interea crescat scabrae robiginis expers | |
| nec vitio caeli palleat ulla seges, | |
| et neque deficiat macie nec pinguior aequo | |
| divitiis pereat luxuriosa suis; | 690 |
| et careant loliis oculos vitiantibus agri, | |
| nec sterilis culto surgat avena solo; | |
| triticeos fetus passuraque farra bis ignem | |
| hordeaque ingenti fenore reddat ager. | |
| haec ego pro vobis, haec vos optate coloni, | 695 |
| efficiatque ratas utraque diva preces. | |
| bella diu tenuere viros: erat aptior ensis | |
| vomere, cedebat taurus arator equo; | |
| sarcula cessabant, versique in pila ligones, | |
| factaque de rastri pondere cassis erat. | 700 |
| gratia dis domuique tuae: religata catenis | |
| iampridem vestro sub pede Bella iacent. | |
| sub iuga bos veniat, sub terras semen aratas: | |
| Pax Cererem nutrit, Pacis alumna Ceres. | |
| 27. C C (28. D C) (29. E F [? NP]) | 704a |
| At quae venturas praecedit sexta Kalendas, | 705 |
| hac sunt Ledaeis templa dicata deis: | |
| fratribus illa deis fratres de gente deorum | |
| circa Iuturnae composuere lacus. | |
| 30. F NP (31. GC) | 708a |
| Ipsum nos carmen deduxit Pacis ad aram: | 709 |
| haec erit a mensis fine secunda dies. | 710 |
| frondibus Actiacis comptos redimita capillos, | |
| Pax, ades et toto mitis in orbe mane. | |
| dum desint hostes, desit quoque causa triumphi: | |
| tu ducibus bello gloria maior eris. | |
| sola gerat miles, quibus arma coerceat, arma, | 715 |
| canteturque fera nil nisi pompa tuba. | |
| horreat Aeneadas et primus et ultimus orbis: | |
| siqua parum Romam terra timebat, amet. | |
| tura, sacerdotes, Pacalibus addite flammis, | |
| albaque perfusa victima fronte cadat; | 720 |
| utque domus, quae praestat eam, cum pace perennet | |
| ad pia propensos vota rogate deos. | |
| Sed iam prima mei pars est exacta laboris, | |
| cumque suo finem mense libellus habet. |