AD AMICVM CELATO NOMINE
Naso suo—posuit nomen quam paene!—sodali 3.6.1
  mittit ab Euxinis hoc breue carmen aquis.
At si cauta parum scripsisset dextra quis esses,
  forsitan officio parta querela foret.
Cur tamen hoc aliis tutum credentibus unus 5
  adpellent ne te carmina nostra rogas?
Quanta sit in media clementia Caesaris ira,
  si nescis, ex me certior esse potes.
Huic ego quam patior nil possem demere poenae,
  si iudex meriti cogerer esse mei. 10
Non uetat ille sui quemquam meminisse sodalis
  nec prohibet tibi me scribere teque mihi.
Nec scelus admittas, si consoleris amicum
  mollibus et uerbis aspera fata leues.
Cur, dum tuta times, facis ut reuerentia talis 15
  fiat in Augustos inuidiosa deos?
Fulminis adflatos interdum uiuere telis
  uidimus et refici non prohibente Ioue,
nec, quia Neptunus nauem lacerarat Vlixis,
  Leucothee nanti ferre negauit opem. 20
Crede mihi, miseris caelestia numina parcunt
  nec semper laesos et sine fine premunt.
Principe nec nostro deus est moderatior ullus:
  iustitia uires temperat ille suas;
nuper eam Caesar facto de marmore templo, 25
  iam pridem posuit mentis in aede suae.
Iuppiter in multos temeraria fulmina torquet
  qui poenam culpa non meruere pati.
Obruerit cum tot saeuis deus aequoris undis,
  ex illis mergi pars quota digna fuit? 30
Cum pereant acie fortissima quaeque, uel ipso
  iudice delectus Martis iniquus erit.
At si forte uelis in nos inquirere, nemo est
  qui se quod patitur commeruisse neget.
Adde quod extinctos uel aqua uel Marte uel igni 35
  nulla potest iterum restituisse dies.
Restituit multos aut poenae parte leuauit
  Caesar et in multis me precor esse uelit.
At tu, cum tali populus sub principe simus,
  adloquio profugi credis inesse metum? 40
Forsitan haec domino Busiride iure timeres
  aut solito clausos urere in aere uiros.
Desine mitem animum uano infamare timore.
  Saeua quid in placidis saxa uereris aquis?
Ipse ego, quod primo scripsi sine nomine uobis, 45
  uix excusari posse mihi uideor.
Sed pauor attonito rationis ademerat usum,
  cesserat omne nouis consiliumque malis,
fortunamque meam metuens, non uindicis iram
  terrebar titulo nominis ipse mei. 50
Hactenus admonitus memori concede poetae
  ponat ut in chartis nomina cara suis.
Turpe erit ambobus, longo mihi proximus usu
  si nulla libri parte legere mei.
Ne tamen iste metus somnos tibi rumpere possit, 55
  non ultra quam uis officiosus ero
teque tegam qui sis, nisi cum permiseris ipse.
  Cogetur nemo munus habere meum.
Tu modo, quem poteras uel aperte tutus amare,
  si res est anceps ista, latenter ama. 60