| FRAGMENTA | |
| ARTIS GRAMMATICAE | |
| Prisc. GL 2.35K | |
| exilem | 1.1 |
| Pomp. C. art. Don. GL 5.131K | |
| 'doctusque Palaemon' | 2.1 |
| Quint. Inst. 1.4.20 | |
| vocabulum . . . appellationem | 3.1 |
| Char. GL 1.186K | |
| adverbium est pars orationis quae | 5.1 |
| adiecta verbo significationem eius | |
| explanat atque implet. ita nam cum | |
| dico 'Palaemon docet', nondum | |
| significo satis vim planam verbi, | 5 |
| nisi adiecero 'bene' aut 'male'. | |
| sed quoniam multae species sunt | |
| adverbiorum, singulas adiciemus. | |
| qualitatis et quantitatis sunt quae | |
| ex secundo ordine derivantur in | 10 |
| 'e', velut 'doctus docte', item 'le- | |
| pidus lepide'. excipiuntur autem | |
| ex secundo ordine duo quae in 'e' | |
| brevem veniunt, velut 'bene' 'male'. | |
| sunt quae a tertio ordine derivantur | 15 |
| in 'ter', velut 'fortis fortiter' | |
| 'felix feliciter'. excipiuntur ex | |
| tertio ordine, ut 'facilis facile' | |
| 'vilis vile'; sed in conpositione | |
| 'facilis', quod est 'difficilis', 'dif- | 20 |
| ficulter' facit. | |
| Char. GL 1.231K | |
| praepositiones sunt dictae ex eo | 6.1 |
| quod praeponantur tam casibus | |
| quam verbis; casibus incusativo | |
| tantum et ablativo. | |
| Diom. GL 1.415K | |
| coniunctio est pars orationis co- | 7a.1 |
| nectens ordinansque sententiam. | |
| coniunctionum quaedam sunt prin- | |
| cipales, aliae subsequentes, aliae | |
| mediae, quibus utralibet parte po- | 5 |
| sitis sine vitio coniungitur oratio. | |
| principalis igitur est coniunctio | |
| 'sed', velut 'sed te qui vivum casus | |
| age fare vicissim', ut ait Vergi- | |
| lius. ille enim ordo ubi | 10 |
| postponitur poeticus est per ἀνα- | |
| στροφήν factus, 'ipsa sed | |
| in somnis inhumati venit imago / co- | |
| niugis', 'sed ipsa'. subsequens est | |
| 'que', media est 'etiam'. | 15 |
| Char. GL 1.226K | |
| expletivas | 7b.1 |
| Char. GL 1.238K | |
| interiectiones sunt quae nihil | 8.1 |
| docibile habent: significant tamen | |
| adfectum animi, velut 'heu' 'eheu' | |
| 'hem' 'ehem' 'eho' 'hoe' 'pop' 'pa- | |
| pae' 'at' 'attatae'. | 5 |