II
|
|
Sch. Veron. Verg. A. 2.81
|
|
– ⏑ ⏑ – fandam atque auditam iterabimus <famam.>
|
2.55
|
qui <di> te, montane, malum—<atque> ad cetera pergit.
|
|
in<pur>atum hunc in fauces inuasse animamque
|
|
elisisse illi
|
|
– ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ – uix uiuo homini ac monogrammo
|
|
qu<o>m illi [cum] uidissent, Hortensius Postumiusque
|
60
|
ceteri item, in capulo hunc non esse aliumque cubare,
|
|
– ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ – quae ego nunc <huic> Aemilio prae
|
|
canto, atque exigo et excanto – – ⏑ ⏑ – ⏑
|
|
tum fact<a> omnia, su<m> circumlatus ⏑ ⏑ – ⏑
|
|
– ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ – lustratus, piatus,
|
65
|
– ⏑ homo inpuratus: et inpuno est <ne> rapister?
|
|
– ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ – quae horis sublata duabus
|
|
omnia sunt sole occaso †ductoque ⏑ – ⏑
|
|
nunc <in> nomen iam, quae ex testibus ipse rogando
|
|
exculpo, haec dicam
|
70
|
<c>h<i>rodyt<oe> aurati, <r>ica<e>, toracia, mitrae
|
|
si natibus natricem inpressit crassam et capitatam
|
|
– ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ in <b>ulgam penetrare pilosam
|
|
– ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ – pedicum iam excoquit omne
|
|
uiuite lurcones, comedones, uiuite uentris.
|
75
|
hostilibus contra
|
|
pestem permitiemque, Catax quam et Manlius nobis
|
|
nam quid moetino sub<r>ectoque huic opus signo?
|
|
ut lurcaretur lardum et carnaria fartim
|
|
p<orro> conficeret?
|
80
|
– ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ – ut iure peritus
|
|
non dico: 'uincat licet, et uagus exulet, erret
|
|
exlex'
|
|
'quam lepide lexis compo<st>ae ut tesserulae omnes
|
|
arte pauimento atque emblemate uermiculato.'
|
85
|
'Crassum habeo generum, ne rhetoricoterus tu seis.'
|
|
quid dicis? cur est factum quod coicis istuc?
|
|
'Graecum te, Albuci, quam Romanum atque Sabinum,
|
|
municipem Ponti, Tritani, centurionum,
|
|
praeclarorum hominum ac primorum signiferumque,
|
90
|
maluisti dici. Graece ergo praetor Athenis,
|
|
id quod maluisti, te, cum ad me accedis, saluto:
|
|
chaere, inquam, Tite. lictores, turma omnis chorusque:
|
|
"chaere, Tite". hinc hostis mi Albucius, hinc inimicus.'
|
|