| XVII | |
| Prisc. GL 2.475K | |
| nupturum te nupta negas, quod uiuere Vlixen | 17.538 |
| speras. | |
| nu<m> censes cal<l>iplocamo<n c>allisphyron <u>llam | 540 |
| non licitum esse uterum a<t>que etiam inguina tangere mammis, | |
| conpernem aut uaram fuisse Am<ph>itr<y>onis acoetin | |
| Alcmenam, atque alias, <He>lenam ipsam denique—nolo | |
| dicere: tute uide atque disyllabon elige quoduis— | |
| <κού>ρην eupatereia<m> aliquam rem insignem habuisse, | 545 |
| uerrucam, naeuum, <pun>ctum, dentem eminulum unum? | |
| magna ossa lacertique | |
| adparent homini. | |
| si messes facis, <et> Musas si uendis Lauernae. | |
| cetera contemnit et in usura omnia ponit | 550 |
| non magna: proprium uero nil neminem habere. | |
| 'si non it, capito' inquit 'eum, et si caluiter'. "ergo | |
| fur dominum?" |