IV
Non. 393M
A<e>serninus fuit Flaccorum <mu>ne<re> quidam 4.149
Samnis, spurcus homo, uita illa dignu locoque. 150
cum Pacideiano conponitur, optimus multo
post homines natos gladiator qui fuit unus.
'occidam illum equidem et uincam, si id quaeritis', inquit.
'uerum illud credo fore: in os prius accipiam ipse,
quam gladium in stomacho <f>uria ac pulmonibu sisto: 155
odi hominem, iratus pugno, nec longius quicquam
<n>obis, quam dextrae gladium dum accommodet alter;
usque adeo, studio atque odio illius, ecferor ira.'
rinocerus uelut Aethiopus
su<bi>cit huic ful<cr>um, fulmentas quattuor addit, 160
haeret uerticulis adfixum in posteriore
parte atque articulis: nam, ut nobis talus genusque, est.
succussatoris, taetri tardique caballi
concursaret agros, catulos fetumque fera<i>
Serv. Dan. A. 10.329
<h>i prae se portant <in>gentes munere pisces 166
triginta numero
longior hic quam grus, grue tota cum uolat olim
Tisip<h>one Tit<i>n<i> pulmonibus atque adi<pe> ungue<n>
excoctum attuli<t>, Eumenid<um> sanctissima Erinys? 170
– ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ qui edit se, hic comedit me.
    obtursi ebrius
cumque hic tam formonsus homo ac te dignus puellus
quod, si nulla potest mulier tam corpore duro
esse, tamen tenero maneat, qu<i> sucus lacerto, 175
et manus uberi<bus>, lactanti in sumine, sidat
    ne agitar<e> manu tu
pessulu<m> et hunc uectem possis: cuneis <opus>
adsequitur nec opinantem, in caput insilit, ipsum
conmanducatur totum conplexa com<est>que. 180