| neque fax ulla in praesidio erat, quae iter aperiret | 79.1.1 |
| errantibus, nec silentium noctis iam mediae promitte- | |
| bat occurrentium lumen. accedebat huc ebrietas et | 2.1 |
| imprudentia locorum etiam interdiu obfutura. itaque | 3.1 |
| cum hora paene tota per omnes scrupos gastrarumque | |
| eminentium fragmenta traxissemus cruentos pedes, | |
| tandem expliciti acumine Gitonis sumus. prudens | 4.1 |
| enim puer, cum luce etiam clara timeret errorem, | |
| omnes pilas columnasque notaverat creta, quae linea- | |
| menta evicerunt spississimam noctem et notabili can- | |
| dore ostenderunt errantibus viam. quamvis non minus | 5.1 |
| sudoris habuimus etiam postquam ad stabulum perve- | |
| nimus. anus enim ipsa inter deversitores diutius ingur- | 6.1 |
| gitata ne ignem quidem admotum sensisset. et forsitan | |
| pernoctassemus in limine, ni tabellarius Trimalchionis | |
| intervenisset * †vehiculis dives†. non diu ergo tumul- | 7.1 |
| tuatus stabuli ianuam effregit et nos †per eandem . . . | |
| terram† admisit * | |
| qualis nox fuit illa, di deaeque, | 8.1 |
| quam mollis torus. haesimus calentes | |
| et transfudimus hinc et hinc labellis | |
| errantes animas. valete, curae | |
| mortales. ego sic perire coepi. | 5 |
| sine causa gratulor mihi. nam cum solutus mero remi- | 9.1 |
| sissem ebrias manus, Ascyltos, omnis iniuriae inven- | |
| tor, subduxit mihi nocte puerum et in lectum transtu- | |
| lit suum, volutatusque liberius cum fratre non suo, | |
| sive non sentiente iniuriam sive dissimulante, indor- | 5 |
| mivit alienis amplexibus oblitus iuris humani. itaque | 10.1 |
| ego ut experrectus pertrectavi gaudio despoliatum to- | |
| rum . . . | |
| si qua est amantibus fides, ego dubitavi an utrumque | |
| traicerem gladio somnumque morti iungerem. tutius | 11.1 |
| dein secutus consilium Gitona quidem verberibus ex- | |
| citavi, Ascylton autem truci intuens vultu 'quoniam' | |
| inquam 'fidem scelere violasti et communem amici- | |
| tiam, res tuas ocius tolle et alium locum quem polluas | 5 |
| quaere.' |