| Haec ibi natura arboris. est autem eodem nomine et | 13.107.1 |
| herba et in Aegypto caulis in palustrium genere. receden- | |
| tibus enim aquis Nili riguis provenit, similis fabae caule | |
| foliisque densa congerie stipatis, brevioribus tantum graci- | |
| lioribusque. fructus in capite papaveri similis incisuris omni- | 5 |
| que alio modo; intus grana ceu milium. incolae capita in | 108.1 |
| acervis putrefaciunt, mox separant lavando et siccata tundunt | |
| eoque pane utuntur. mirum est quod praeter haec traditur, | |
| sole occidente papavera ea comprimi et integi foliis, ad ortum | |
| autem aperiri, donec maturescant flosque, qui est candidus, | 5 |
| decidat. hoc amplius in Euphrate tradunt, et caput | 109.1 |
| ipsum et florem vespera mergi usque in medias noctes to- | |
| tumque abire in altum, ut ne d<e>missa quidem manu possit | |
| inveniri, reverti deinde paulatimque subrigi et ad exortus | |
| solis emergere extra aquam ac florem patefacere atque etiam- | 5 |
| num insurgere, ut plane ab aqua absit alte. radicem lotos | 110.1 |
| habet mali coton<e>i magnitudine, opertam nigro cortice, qualis | |
| et castaneas tegit. interius candidum corpus, gratum cibis | |
| et crudum, gratius decoctum sive aqua sive pruna. neque | |
| aliunde magis quam purgamentis eius sues crassescunt. | 5 |