| In Asia et Graecia nascuntur frutices epi- | 13.114.1 |
| cactis, quem alii embolinen vocant, parvis foliis, quae pota | |
| contra venena prosunt sicut erices contra serpentes, et | |
| in quo nascitur granum Cnidium, quod aliqui linum vocant, | |
| fruticem vero thymel<a>ean, alii chamelaean, alii pyros ach<n>en, | 5 |
| aliqui cnestorem, alii cneorum. est similis oleastro, foliis | |
| angustioribus, cumminosis, si mordeantur, myrti magnitudine. | |
| semen colore et specie farris, ad medicinae tantum usum. |