| Tragon et Asia fert sive scorpionem, veprem sine | 13.116.1 |
| foliis, ra<ce>mis rubentibus, ad medicinae usum. myricen et | |
| Italia, quam tamaricen vocat, Achaia autem bryan silvestrem. | |
| insigne in ea quod sativa tantum fert gallae similem fructum. | |
| in Syria et Aegypto copiosa haec est, cuius infelicia ligna | 5 |
| appellamus, qua tamen infeliciora sunt Graeciae. gignit enim | 117.1 |
| arborem ostryn, quam et ostr<y>am vocant, solitariam circa | |
| saxa aquosa, similem fraxino cortice et ramis, folio piris, | |
| paulo tamen longioribus crassioribusque ac rugosis incisuris, | |
| quae per tota discurrunt, semine hordeo simili et colore. | 5 |
| materies est dura atque firma, qua in domum inlata difficiles | |
| partus fieri produnt mortesque miseras. nec au- | 118.1 |
| spicatior in Lesbo insula arbor quae vocatur euonymos, non | |
| absimilis Punicae arbori—inter eam et laurum folia ma- | |
| gnitudine, figura vero et mollitia Punicae—, floris candidi | |
| <od>ore statim pestem denuntians. fert siliquas sesames, intus | 5 |
| granum quadriangula figura, spissum, letale animalibus; nec | |
| non et folio eadem vis. succurrit aliquando praeceps alvi | |
| exinanitio. |