| In pergulis vero seruntur escariae appellatae e dura- | 14.42.1 |
| cinis, albae, nigrae, et bumasti totidem coloribus, ac nondum | |
| dictae Aegia et Rhodia et uncialis, velut a pondere acini, | |
| item picina, omnium nigerrima, et coronario naturae lusu | |
| stephanitis, acinos foliis intercursantibus, et quae forenses | 5 |
| vocantur, celeres proventu, vendibiles aspectu, portatu fa- | |
| ciles. contra damnantur etiam visu cinerea et rabuscula et | |
| asinusca, minus tamen caudas vulpium imitata alopecis. | |
| Alexandrina appellatur vitis circa P<h>alacra<m> brevis, ramis | 43.1 |
| cubitalibus, acino nigro fabae magnitudine, nucleo molli et | |
| minimo, obliquis racemis praedulcibus, folio parvo et rotundo, | |
| sine divisuris. septem his annis in Narbonensis provinciae | |
| Alb<a He>lvia inventa est vitis uno die deflorescens, ob id | 5 |
| tutissima; carbunicam vocant, quam nunc tota provincia | |
| conserit. |