| Fiunt et e pomis, quae dicemus interpretationibus non | 14.102.1 |
| nisi necessariis additis, primumque e palmis, quo Parthi, | |
| Indi utuntur et oriens totus, miti<o>rum quas vocant chyd<a>eas | |
| modio in aquae congiis tribus macerato expressoque. sic | |
| fit et sycites e fico, quem alii pharnuprium, alii trochin | 5 |
| vocant, aut si dulce esse non libeat, pro aqua tantundem | |
| vinaceorum adicitur. e Cypria fico et acetum fit praecellens | |
| atque Alexandrino quoque melius. vinum fit et e siliqua | 103.1 |
| Syriaca et e piris malorumque omnibus generibus—sed | |
| e Punicis rhoiten vocant—et e cornis, mespilis, sorvis, | |
| moris siccis, nucleis pineis. hi musto madidi exprimuntur, | |
| superiora per se mitia. myrtiten Cato quem ad modum | 104.1 |
| fieri docuerit mox paulo indicabimus, Graeci et alio modo. | |
| ramis teneris cum suis foliis in salso musto coctis tunsis, | |
| libra<m> in tribus musti congiis defervefaciunt, donec duo | |
| supersint. quod ita e silvestris myrti bacis factum est, | 5 |
| myrtidanum vocatur. hoc manus tinguit. |