| Aromatiten quoque invenio factitatum tantum non un- | 14.107.1 |
| guentorum compositione, primo ex murra, ut diximus, mox | |
| et nardo Celtico, calamo, bitumine, offis in mustum aut dulce | |
| vinum deiectis, alibi calamo, iunco, costo, nardo Syriaco, | |
| amomo, casia, cinnamo, croco, palma, a<s>aro, similiter in offa. | 5 |
| apud alios nardi etiam et malobathri selibris in musti con- | 108.1 |
| gios duos additis, qualia nunc quoque fiunt pipere et melle | |
| addito, quae alii condita, alii piperata appellant. invenitur | |
| et nectarites ex herba quam alii <H>elenion, alii Medicam, alii | |
| symphyton, alii Id<a>eam, alii Orestion, alii nectariam vocant, | 5 |
| radice ponderis 𐆖 L in sextarios sex musti addita, similiter | |
| in linteo. ex ceteris herbis fit absinthites in XL sextariis | 109.1 |
| musti absinthi Pontici libra decocta ad tertias partes vel | |
| scopis absinthi in vinum additis. similiter hyssopites e Ci- | |
| licio hyssopo unciis tribus in duos congios musti coiectis | |
| aut tusis in vinum. fiunt utraque et alio modo, circa radices | 5 |
| vitium sato. sic et elleboriten fieri ex veratro nigro Cato | 110.1 |
| docet. sic fit et scammonites, mira vitium natura saporem | |
| alienum in se trahendi, quare et salicem redolent Patavino- | |
| rum in palustribus vindemiae. sic et elleborum seritur in | |
| Thaso aut cucumis silvester aut scammonia, quod vinum | 5 |
| p<h>thorium vocatur, quoniam abortus facit. |