| Ac si quis diligentius reputet, in nulla parte | 14.137.1 |
| operosior vita est—ceu non saluberrimum ad potus aquae | |
| liquorem natura dederit, quo cetera omnia animalia utuntur; | |
| at nos vinum bibere et iumenta cogimus—tantoque opere, | |
| tanto labore et inpendio praestat quod hominis mentem | 5 |
| mutet ac furorem gignat, milibus scelerum ob id editis, | |
| tanta dulcedine, ut magna pars non aliud vitae praemium | |
| intellegat. quin immo, ut plus capiamus, sacco frangimus | 138.1 |
| vires, et alia inritamenta excogitantur ac bibendi causa etiam | |
| venena concipiuntur, aliis cicutam praesumentibus, ut bibere | |
| mors cogat, aliis pumicis farinam et quae referendo pudet do- | |
| cere. cautissimos ex iis in balineis coqui videmus exanimes- | 139.1 |
| que efferri, iam vero alios lectum expectare non posse, immo | |
| vero nec tunicam, nudosque ibi protinus et anhelos ingentia | |
| vasa corripere, velut ad ostentationem virium, ac plena in- | |
| fundere, ut statim vomant rursusque hauriant, idque iterum | 5 |
| tertiumque, tamquam ad perdenda vina geniti et tamquam | |
| effundi illa non possint nisi per corpus humanum! h<u>c | 140.1 |
| pertinent peregrinae exercitationes et volutatio in caeno ac | |
| pectorosa cervicis repandae ostentatio. per omnia haec prae- | |
| dicatur sitis quaeri. iam vero quae in bibendo certamina, | |
| quae vasa adulteriis caelata, tamquam per se parum doceat | 5 |
| libidines temulentia! ita vina ex libidine hauriuntur, atque | |
| etiam praemio invitatur ebrietas et, si dis placet, emitur. | |
| alius, ut quantum biberit, tantum edit, pretium vinolentiae | |
| lege accipit, alius quantum alea quaesierit, tantum bibit. | |
| tunc avidi matronam oculi licentur, graves produnt maritum, | 141.1 |
| tunc animi secreta proferuntur. alii testamenta sua nuncu- | |
| pant, alii mortifera elocuntur rediturasque per iugulum | |
| voces non continent—quam multis ita interemptis!— | |
| volgoque veritas iam attributa vino est. interea, ut optime | 5 |
| cedat, solem orientem non vident ac minus diu vivunt. hinc | |
| pallor et genae pendulae, oculorum ulcera, tremulae manus | 142.1 |
| effundentes plena vasa—quae sit poena praesens—, fu- | |
| riales somni et inquies nocturna praemiumque summum | |
| ebrietatis libido portentosa ac iucundum nefas. postero die | |
| ex ore halitus cadi ac rerum omnium oblivio morsque me- | 5 |
| moriae. rapere se ita vitam praedicant, cum priorem diem | |
| cotidie perdant; illi vero et venientem. Tiberio Claudio | 143.1 |
| principe ante hos annos XL institutum, ut ieiuni biberent | |
| potiusque vinum antecederet cibos, externis et hoc artibus | |
| ac medicorum placitis novitate semper aliqua sese commen- | |
| dantium. gloriam hac virtute Parthi quaerunt, famam apud | 144.1 |
| Graecos Alcibiades meruit, apud nos cognomen etiam No- | |
| vellius Torquatus Mediolanensis, ad proconsulatum usque | |
| praeturae honoribus gestis, tribus congiis—unde et cog- | |
| nomen illi fuit—epotis uno impetu, spectante miraculi | 5 |
| gratia Tiberio principe, in senecta iam severo atque etiam | |
| saevo alias. et ipsi iuventa ad merum pronior fuerat, eaque | 145.1 |
| commendatione credidere L. Pisonem urbis curae ab eo | |
| d<e>lectum, quod biduo duabusque noctibus perpotationem | |
| continuasset apud ipsum iam principem. nec alio magis | |
| Drusus Caesar regenerasse patrem Tiberium ferebatur. Tor- | 146.1 |
| quato rara gloria, quando et haec ars suis legibus constat, | |
| non labasse sermone, non levatum vomitione nec alia cor- | |
| poris parte, dum biberet, matutinas obisse <sine> iniuria vigilias, | |
| plurimum hausisse uno potu, plurimum praeterea aliis mi- | 5 |
| noribus addidisse, optima fide non respirasse in hauriendo | |
| neque expuisse nihilque ad elidendum in pavimentis sonum | |
| ex vino reliquisse, diligenti scito legum contra bibendi falla- | |
| cias. Tergilla Ciceronem M. F. binos congios simul haurire | 147.1 |
| solitum ipsi obicit Marcoque Agrippae a temulento scyphum | |
| inpactum. etenim haec sunt ebrietatis opera. sed nimirum | |
| hanc gloriam auferre Cicero voluit interfectori patris sui | |
| M. Antonio. is enim ante eum avidissime adprehenderat | 148.1 |
| hanc palmam edito etiam volumine de sua ebrietate, | |
| quo patrocinari sibi ausus adprobavit plane, ut equidem ar- | |
| bitror, quanta mala per temulentiam terrarum orbi intulisset. | |
| exiguo tempore ante proelium Actiacum id volumen evomuit, | 5 |
| quo facile intellegatur ebrius iam sanguine civium et tanto | |
| magis eum sitiens. namque et haec necessitas vitium co- | |
| mitatur, ut bibendi consuetudo augeat aviditatem, scitumque | |
| est Scytharum legati, quanto plus biberint, tanto magis sitire | |
| Parthos. | 10 |