| Laurus triumphis proprie dicatur, vel gra- | 15.127.1 |
| tissima domibus, ianitrix Caesarum pontificumque. sola et | |
| domos exornat et ante limina excubat. duo eius genera | |
| tradidit Cato, Delphicam et C<y>priam. Pompeius Le- | |
| naeus adiecit quam mustacem appellavit, quoniam mustaceis | 5 |
| subiceretur: hanc esse folio maximo flaccidoque et albi- | |
| cante; Delphicam aequali colore viridiorem, maximis bacis | |
| atque e viridi rubentibus ac victores Delphis coronar<e> ut | |
| triumphantes Romae; Cypriam esse folio brevi, nigro, per | |
| margines imbricato crispam. postea accessere genera: tinus | 128.1 |
| —hanc silvestrem laurum aliqui intellegunt, nonnulli sui | |
| generis arborem—differt colore; est enim caerula baca. | |
| accessit et regia, quae coepit Augusta appellari, amplissima | 129.1 |
| et arbore et folio, bacis gustatu quoque non asperis. aliqui | |
| negant eandem esse et suum genus regiae faciunt longiori- | |
| bus foliis latioribusque. <i>idem in alio genere bacaliam ap- | |
| pellant hanc quae vulgatissima est bacarumque fertilissima, | 5 |
| sterilem vero earum, quod maxime miror, triumphalem ea- | 130.1 |
| que dicunt triumphantes uti, nisi id a Divo Augusto coepit, | |
| ut docebimus, ex ea lauru quae ei missa e caelo est, mini- | |
| ma altitudine, folio crispo, brevi, inventu rara. accedit in | |
| topiario opere Thasia, excrescente in medio folio parvola | 5 |
| veluti lacinia folii, et sine ea spadonina, mira opacitatis pa- | |
| tientia, itaque quantalibeat sub umbra solum implet. est et | 131.1 |
| chamaedap<h>ne silvestris frutex et Alexandrina, quam aliqui | |
| Id<a>eam, alii h<y>poglottion, alii danaen, alii carpophyllon, alii | |
| hypelat<e>n vocant. ramos spargit a radice dodrantales, co- | |
| ronari<i> operis, folio acutiore quam myrti a<c> molliore et | 5 |
| candidiore, maiore, semine inter folia rubro, plurima in Ida | |
| et circa Heracleam Ponti, nec nisi in montuosis. id quo- | 132.1 |
| que quod da<ph>noides vocatur genus in nominum ambitu | |
| est; alii enim Pelasgum, alii eupetalon, alii stephanon Ale- | |
| xandri vocant. et hic frutex est ramosus, crassiore ac mol- | |
| liore quam laurus folio, cuius gustatu accendatur <o>s, bacis | 5 |
| e nigro rufis. notatum antiquis, nullum genus laurus in | |
| Corsica fuisse, quod nunc satum et ibi provenit. |