| Sunt et circa Divum Augustum eventa eius digna me- | 15.136.1 |
| moratu. namque Liviae Drusillae, quae postea Augusta ma- | |
| trimonii nomen accepit, cum pacta esset illa Caesari, galli- | |
| nam conspicui candoris sedenti aquila ex alto abiecit in | |
| gremium inlaesam, intrepideque miranti accessit miraculum. | 5 |
| quoniam tene<r>et <in> rostro laureum ramum onustum suis | |
| bacis, conservari alitem et subolem iussere haruspices ra- | |
| mumque eum seri ac rite custodiri: quod factum est in villa | 137.1 |
| Caesarum fluvio Tiberi inposita iuxta nonum lapidem Fla- | |
| miniae viae, quae ob id vocatur Ad Gallinas, mireque silva | |
| provenit. ex ea triumphans postea Caesar laurum in manu | |
| tenuit coronamque capite gessit, ac deinde imperatores | 5 |
| Caesares cuncti. traditusque mos est ramos quos tenuerunt | |
| serendi, et durant silvae nominibus suis discretae, fortassis | |
| ideo mutatis triumphalibus. unius arborum Latina lingua | 138.1 |
| nomen inponitur viris, unius folia distinguntur appellatione; | |
| lauream enim vocamus. durat et in urbe inpositum loco, | |
| quando Loretum in Aventino vocatur ubi silva laurus fuit. | |
| eadem purificationibus adhibetur, testatumque sit obiter et | 5 |
| ramo eam seri, quoniam dubitavere Democritus atque | |
| Theophrastus. | |
| Nunc dicemus silvestrium naturas. |