Sunt et circa Divum Augustum eventa eius digna me- 15.136.1
moratu. namque Liviae Drusillae, quae postea Augusta ma-
trimonii nomen accepit, cum pacta esset illa Caesari, galli-
nam conspicui candoris sedenti aquila ex alto abiecit in
gremium inlaesam, intrepideque miranti accessit miraculum. 5
quoniam tene<r>et <in> rostro laureum ramum onustum suis
bacis, conservari alitem et subolem iussere haruspices ra-
mumque eum seri ac rite custodiri: quod factum est in villa 137.1
Caesarum fluvio Tiberi inposita iuxta nonum lapidem Fla-
miniae viae, quae ob id vocatur Ad Gallinas, mireque silva
provenit. ex ea triumphans postea Caesar laurum in manu
tenuit coronamque capite gessit, ac deinde imperatores 5
Caesares cuncti. traditusque mos est ramos quos tenuerunt
serendi, et durant silvae nominibus suis discretae, fortassis
ideo mutatis triumphalibus. unius arborum Latina lingua 138.1
nomen inponitur viris, unius folia distinguntur appellatione;
lauream enim vocamus. durat et in urbe inpositum loco,
quando Loretum in Aventino vocatur ubi silva laurus fuit.
eadem purificationibus adhibetur, testatumque sit obiter et 5
ramo eam seri, quoniam dubitavere Democritus atque
Theophrastus.
  Nunc dicemus silvestrium naturas.