| Glans optima in quercu atque grandissima, mox | 16.20.1 |
| aesculo. nam robori parva, cerro tristis, horrida, ec<h>inato | |
| calyce ceu castaneae. sed et in querna alia dulcior, mol- | |
| liorque feminae, mari spissior. maxime autem probantur | |
| latifoliae ex argumento dictae. distant inter se magnitu- | 5 |
| dine et cutis tenuitate, item quod aliis subest tunica | |
| robigine scabra, aliis protinus candidum corpus. probatur | 21.1 |
| et ea, cuius in balano utrimque ex longitudine extrema | |
| lapidescit duritia, melior cui in cortice quam cui in cor- | |
| pore, utrumque non nisi mari. praeterea aliis ovata, aliis | |
| rotunda, aliis acutior figura, sicut et colos nigrior candi- | 5 |
| diorve, qui praefertur. amaritudo in extremitatibus, mediae | |
| dulces. quin et pediculi brevitas proceritasque differen- | |
| tiam habet. in ipsis vero arboribus quae maximam fert | 22.1 |
| hemeris vocatur, brevior et in orbem comosa alasque | |
| ramorum crebro cavata. fortius lignum quercus habet et | |
| incorruptius, ramosa et ipsa, procerior tamen et crassior | |
| caudice, excelsissima autem ae<gil>ops, incultis amica. | 5 |