| Pessima et carboni et materiae haliphloeos dicta, cui | 16.24.1 |
| crassissimus cortex atque caudex et plerumque cavus | |
| fungosusque. nec alia putrescit ex hoc genere, etiam | |
| cum vivit. quin et fulmine saepissime icitur, quamvis | |
| altitudine non excellat. ideo ligno eius nec ad sacrificia | 5 |
| uti fas habetur. eidem rara glans et, cum tulit, amara, | |
| quam praeter sues nullum attingat animal, ac ne hae qui- | |
| dem, si aliud pabulum habeant. hoc quoque inter reliqua | |
| neglectae religionis est, quod emortuo carbone sacrificatur. |