| Galliarum glandiferae maxime arbores agaricum | 16.33.1 |
| ferunt. est autem fungus candidus, odoratus, antidotis | |
| efficax, in summis arboribus nascens, nocte relucens. si- | |
| gnum hoc eius, qu<o> in tenebris decerpitur. e glandiferis | |
| sola quae vocatur ae<gil>ops fert pannos arentes, muscoso | 5 |
| villo canos, non in cortice modo, verum et e ramis de- | |
| pendentes cubitali magnitudine, odorat<o>s, uti diximus | |
| inter unguenta. suberi minima arbor, glans pessima, rara, | 34.1 |
| cortex tantum in fructu, praecrassus ac renascens atque | |
| etiam in denos pedes undique explanatus. usus eius an- | |
| coralibus maxime navium piscantiumque tragulis et cado- | |
| rum obturamentis, praeterea in hiberno feminarum calceatu. | 5 |
| quamobrem non infacete Graeci corticis arborem appel- | |
| lant. sunt et qui feminam ilicem vocent atque, ubi non | |
| nascitur ilex, pro ea subere utantur in carpentariis prae- | |
| cipue fabricis, ut circa Elim et Lacedaemonem. nec in | |
| Italia tota nascitur aut in Gallia omnino. | 10 |