| Materiae enim causa reliquas arbores natura | 16.62.1 |
| genuit copiosissimamque fraxinum. procera haec ac teres, | |
| pinnata et ipsa folio, multumque Homeri praeconio et | |
| Achillis hasta nobilitata. materies est ad plurima utilis; | |
| ea quidem, quae fit in Ida Troadis, in tantum cedro similis, | 5 |
| ut ementes fallat cortice ablato. Graeci duo genera eius | 63.1 |
| fecere: longam enodem, alteram brevem duriorem fuscio- | |
| remque, laureis foliis. bumeliam vocant in Macedonia | |
| amplissimam lentissimamque. alii situ divisere, campestrem | |
| enim esse crispam, montanam spissam. folia earum iu- | 64.1 |
| mentis mortifera, ceteris ruminantium innocua Graeci pro- | |
| didere; in Italia nec iumentis nocent. contra serpentes | |
| vero suco expresso ad potum et inposita ulceri opifera, | |
| <ut> nihil aeque, reperiuntur, tantaque est vis, ut ne ma- | 5 |
| tutinas quidem occidentesve umbras, cum sunt longissimae, | |
| serpens arboris eius adtingat, adeo ipsam procul fugiat. | |
| experti prodimus, si fronde ea circumcluda<n>tur ignis et | |
| serpens, in ignes potius quam in fraxinum fugere ser- | |
| pentem. mira naturae benignitas, prius quam hae pro- | 10 |
| deant, florere fraxinum nec ante conditas folia d<e>mittere. |