| Acer eiusdem fere amplitudinis, operum | 16.66.1 |
| elegantia ac subtilitate citro secundum. plura eius genera: | |
| album, quod praecipui candoris, vocatur Gallicum in | |
| transpadana Italia transque Alpes nascens. alterum genus | |
| crispo macularum discursu, qui cum excellentior fuit, a | 5 |
| similitudine caudae pavonum nomen accepit, in Histria | |
| Raetiaque praecipuum. e viliore genere crassivenium vo- | |
| catur. Graeci situ discernunt, campestre enim candidum | 67.1 |
| esse nec crispum—quod <g>linon vocant—, montanum | |
| vero crispius duriusque, etiamnunc e mascula crispius ad | |
| lautiora opera, tertium genus zygian rubentem, fissili lign<o>, | |
| cortice livido, scabro. hoc alii generis proprii esse malunt | 5 |
| et Latine carpinum appellant. |