| Sunt et biferae in isdem; in Ceo insula | 16.114.1 |
| caprifici triferae sunt; primo fetu sequens evocatur, se- | |
| quenti tertius. hoc fici caprificantur. et caprifici autem | |
| ab adversis foliis nascuntur. biferae et in malis ac piris | |
| quaedam, sicut et praecoces. malus silvestris bifera. se- | 5 |
| quens eius fructus post arcturum, in apricis maxime. | |
| vites quidem et triferae sunt, quas ob id insanas vocant, | 115.1 |
| quoniam in his alia maturescunt, alia turgescunt, alia | |
| florent. M. Varro auctor est vitem fuisse <Z>myrnae apud | |
| Matr<oo>n triferam et malum in agro Consentino. hoc autem | |
| evenit perpetuo in Venesi Africae agro, de quo plura | 5 |
| alias. ea est soli fertilitas. trifera est et cupressus. nam- | |
| que bacae eius colliguntur mense Ianuario et Maio et | |
| Septembri, ternasque earum gerit magnitudines. |