| Inter ea, quae frigidis gaudent, et aquaticos | 16.156.1 |
| frutices dixisse conveniat. principatum in his tenebunt | |
| harundines belli pacisque experimentis necessariae atque | |
| etiam deliciis gratae. | |
| Tegulo earum domus suas septentrionales populi ope- | 5 |
| riunt, durantque aevis tecta talia; et in reliquo vero orbe | |
| et camaras levissime suspendunt. chartisque serviunt ca- | 157.1 |
| lami, Aegyptii maxime cognatione quadam papyri. proba- | |
| tiores tamen <C>nidii et qui in Asia circa Anaeticum lacum | |
| nascuntur. nostratibus fungosior subest natura, cartilagine | |
| bibula, quae cavo corpore intus, superne tenui inarescit | 5 |
| ligno, fissilis, praeacuta semper acie. geniculata cetero | 158.1 |
| gracilitas nodisque distincta leni fastigio tenuatur in ca- | |
| cumina, crassiore paniculae coma, neque hac supervacua. | |
| aut enim pro pluma strata cauponarum replet aut, ubi | |
| li<gn>osiore induruit callo, sicut in Belgis, contusa et inter- | 5 |
| iecta navium commissuris feruminat textus glutino tenacior | |
| rimisque explendis fidelior pice. |