| Conexa et situs vinearum arbustorumque ratio est, | 17.19.1 |
| quas in horas debeant spectare. Vergilius ad occasus | |
| seri damnavit, aliqui sic maluere quam in exortu<s>. a plu- | |
| ribus meridiem probari adverto, nec arbitror perpetuum | |
| quicquam in hoc praecipi posse. ad soli naturam, ad loci | 5 |
| ingenium, ad caeli cuiusque mores dirigenda sollertia est. | |
| in Africa meridiem vineas spectare et viti inutile e<t> colono | 20.1 |
| insalubre est, quoniam ipsa meridianae subiacet plagae, | |
| quapropter ibi, qui in occasum aut septentriones conseret, | |
| optime miscebit solum caelo. cum Vergilius occasus | |
| improbet, nec de septentrione relinqui dubitatio videtur. | 5 |
| atqui in cisalpina Italia magna ex parte vineis ita positis | |
| compertum est nullas esse fertiliores. multum rationis | 21.1 |
| optinent et venti. in Narbonensi provincia atque Liguria | |
| et parte Etruriae contra circium serere imperitia existi- | |
| matur, eundemque oblicum accipere providentia. is nam- | |
| que aestates ibi temperat, sed tanta plerumque violentia, | 5 |
| ut auferat tecta. quidam caelum terrae parere cogunt, | 22.1 |
| ut, quae in siccis serantur, orientem ac septentriones | |
| spectent, quae in umidis, meridiem. nec non ex ipsis | |
| vitibus causas mutuantur in frigidis praecoces serendo, ut | |
| maturitas antecedat algorem, quae poma vitesque rorem | 5 |
| oderint, contra ortus, ut statim auferat sol, quae ament, | |
| ad occasus vel etiam ad septentriones, ut diutius eo | |
| fruantur. ceteri fere rationem naturae secuti in aquilonem | 23.1 |
| obversas vites et arbores poni suasere. odoratiorem etiam | |
| fieri talem fructum Democritus putat. aquilonis | |
| situm ventorumque reliquorum diximus secundo volumine | |
| dicemusque proximo plura caelestia. interim manifestum | 5 |
| videtur salubritatis argumentum, quoniam in meridiem | |
| etiam spectantium semper ante decid<u>nt folia. similis et | |
| in maritimis causa. quibusdam locis adflatus maris noxii, | 24.1 |
| in plurimis iidem a<l>unt. quibusdam satis e longinquo | |
| aspicere maria iucundum, propius admoveri salis halitum | |
| inutile. similis et fluminum stagnorumque ratio. nebulis | |
| adurunt aut aestuantia refrigerant. opacitate atque etiam | 5 |
| rigore gaudent quae diximus. quare experimentis optime | |
| creditur. |