| Nec non et satis quibusdam ipsis pasci terram | 17.56.1 |
| dicit: "segetem stercorant fruges: lupinum, faba, | |
| vicia"; sicut e contrario: "cicer, quia vellitur et quia | |
| salsum est, hordeum, fenum Graecum, ervum, haec | |
| omnia segetem exurunt et omnia quae velluntur. | 5 |
| nucleos in segetem ne indideris."—Vergilius et | |
| lino segetem exuri et avena et papavere arbitratur. |