| Tertius vineae annus palmitem velocem robustum- | 17.175.1 |
| que emittit et quem faciat aetas vitem. hic in iugum in- | |
| silit. a<li>qui tum excaecant eum supina falce auferendo | |
| oculos, ut longius evocent, noxia iniuria. utilior enim | |
| consuetudo pariendi satiusque pampinos adiugatae deter- | 5 |
| gere usque quo placeat roborari eam. sunt qui vetant | 176.1 |
| tangi proximo anno, quam tralata sit, neque ante LX | |
| mensem falce curari, tunc autem ad III gemmas recidi. | |
| alii et proximo quidem anno recidunt, sed ut ternos | |
| quaternosve singulis annis adiciant articulos, quarto demum | 5 |
| perducant ad iugum. id utrimque fructu tardum, prae- | |
| terea retorridum et nodosum pumilionum incremento. | |
| optimum autem matrem esse firmam, postea fetum auda- | |
| cem. nec tutum est quod cicatricosum, magno imperitiae | |
| errore; quidquid est tale, plagis nascitur, non e matre. | 177.1 |
| totas habeat illa vires, dum roboratur, et annuos accipi<e>t | |
| tota fetus, cum permissum fuerit nasci. nihil natura por- | |
| tionibus parit. quae excreverit satis firma, protinus in | |
| iugo collocari debebit; si etiamnum infirmior erit, sub | 5 |
| ipso iugo hospitari recisa. viribus, non aetate, decernitur. | 178.1 |
| temerarium est ante crassitudinem pollicarem viti impe- | |
| rare. sequente anno palmites <ed>u<c>entur pro viribus matris | |
| singuli aut gemini. iidem et secuto, si coget infirmitas, | |
| nutriantur, tertioque demum II adiciantur. nec sunt plures | 5 |
| quaternis umquam permittendi, breviterque non indulgen- | |
| dum et semper inhibenda fecunditas est. ea est natura, | |
| ut parere malit quam vivere. quidquid materiae adimitur, | |
| fructui accedit. illa semina mavult quam fructum gigni, | |
| quoniam fructus caduca res est. sic perniciose luxuriat, | 10 |
| nec ampliat se, sed egerit. |