| De reliquo cultu vehementer ambigitur. pleri- | 17.188.1 |
| que aestate tota post singulos rores confodi iubent vineam, | |
| alii vetant gemmantem; decuti enim oculos tractuque in- | |
| trantium deteri, et ob id arcendum procul omne quidem | |
| pecus, sed maxime lanatum, quoniam facillime auferat | 5 |
| gemmas. inimicos et pubescente uva rastros, satisque esse | |
| vineam ter anno confodi, ab aequinoctio verno ad vergi- | |
| liarum exortum et canis ortu et nigrescente acino. quidam | 189.1 |
| ita determinant: veterem semel a vindemia ante brumam, | |
| cum alii ablaqueare et stercorare satis put<e>nt, iterum ab | |
| idibus Aprilibus, antequam concipiat, hoc est in VI idus | |
| Maias; dein prius quam florere incipiat et cum defloruerit | 5 |
| et variante se uva. peritiores adfirmant, si iusto saepius | |
| fodiatur, in tantum tenerescere acinos, ut rumpantur. | |
| quae fodiantur, ante ferventes horas diei fodiendas con- | |
| venit, sicuti lutum neque arare neque fodere, fossione | |
| pulverem excitatum contra soles nebulasque prodesse. | 10 |