| Est quorundam inperitia sub ramo vitem vin- | 17.209.1 |
| culo suspendendi, suffocante iniuria. contineri debet vi- | |
| mine, non artari; quin immo etiam quibus salices super- | |
| sunt, molliore hoc vinculo facere malunt, herbaque Siculi, | |
| quam vocant ampelodesmon, Graecia vero universa iunco, | 5 |
| cypero, ulva. liberata quoque vinculo per aliquot dies | |
| vagari et incondita spargi atque in terra, quam per totum | |
| annum spectaverit, recumbere; namque <ut> veterina a iugo | 210.1 |
| et canes a cursu volutatio iuvat, ita tum et vitium por- | |
| rigi lumbos. arbor quoque ipsa gaudet adsiduo levata | |
| onere, similis respiranti, nihilque est in opere naturae, | |
| quod non exemplo dierum noctiumque aliquas vices feria- | 5 |
| rum velit. ob id protinus a vindemia putari et lassas | |
| etiamnum fructu edito inprobatur. putatae rursus alligen- | |
| tur alio loco, namque orbitas vinculi sentiunt vexatione | |
| non dubia. |