| Unum etiamnum genus est medium inter hoc et | 17.212.1 |
| propaginem, totas supplantandi in terram vites cuneisque | |
| findendi et in sulcos plures simul ex una propagandi, gra- | |
| cilitate singularum firmata circumligatis hastilibus nec re- | |
| cisis, qui a lateribus excurrant, pampinis. Novariensis agri- | 5 |
| cola, traducum turba non contentus nec copia ramorum, | |
| inpositis etiamnum patibulis palmites circumvolvit; itaque | |
| praeter soli vitia cultura quoque torva fiunt vina. alia | 213.1 |
| culpa iuxta urbem Ar<i>cinis, quae alternis putantur annis, | |
| non quia id viti conducat, sed quia vilitate reditum inpen- | |
| dia exuperent. medium temperamentum in Carsulano se- | |
| cuntur cariosasque tantum vitis partes incipientesque in- | 5 |
| arescere deputando, ceteris ad uvam relictis. detracto | |
| onere supervacuo pro nutrimento omni est raritas volneris; | |
| sed nisi pingui solo talis cultura degenerat in labruscam. |