| Tunicae frumento plures. hordeum maxime nudum | 18.61.1 |
| et arinca, set praecipue avena. calamus altior frumento | |
| quam hordeo, arista mordacior hordeo. in area exteruntur | |
| triticum et siligo et hordeum. sic et seruntur pura, qua- | |
| liter moluntur, quia tosta non sunt. e diverso far, milium, | 5 |
| panicum purgari nisi tosta non possunt. itaque haec cum | |
| suis folliculis seruntur cruda. et far in vaginulis suis | |
| servant ad satus atque non torrent. |