| Prata circa kal. Iun. caeduntur, quorum facillima | 18.258.1 |
| agricolis cura ac minimi inpendii haec de se postulat dici. | |
| relinqui debent in laeto solo vel umido vel riguo, eaque | |
| aqua pluvia rigari aut publica. utilissimum, si malae her- | |
| bae, arare, dein <c>ratire, sarire, florem ex fenilibus atque | 5 |
| e praesepibus feno d<e>lapsum spargere, priusquam cratian- | |
| tur, nec primo anno rigari, nec pasci ante secunda feni- | |
| secia, ne herbae vellantur obtrituque hebetentur. senescunt | 259.1 |
| prata restituique debent faba in iis sata vel rapis vel | |
| milio, mox insequente anno frumento, rursusque in<a>rata | |
| tertio relinqui, praeterea quotiens secta sint sicilir<i>, hoc | |
| est quae fenise<c>es praeterierunt secari. est enim in pri- | 5 |
| mis inutile enasci herbas sementaturas. herba optima in | |
| prato trifoli, proxima graminis, pessima nummuli siliquam | |
| etiam diram ferentis. invisa et equis<a>eti est, a similitu- | |
| dine equinae saetae. secandi tempus, cum spica deflore- | 260.1 |
| scere coepit atque roborari. secandum, antequam inarescat. | |
| Cato: "fenum," inquit, "ne sero seces: prius quam se- | |
| men maturum sit." quidam pridie rigant. ubi non sunt | |
| rigua, noctibus roscidis secari melius. quaedam partes | 5 |
| Italiae post messem secant. Fuit hoc quoque maio- | 261.1 |
| ris inpendii apud priores, Creticis tantum transmarinisque | |
| cotibus notis nec nisi oleo aciem falcis excitantibus; igi- | |
| tur cornu propter oleum ad crus ligato fenisex incedebat. | |
| Italia aquarias cotes dedit limae vice imperantes ferro, set | 5 |
| aquaria<e> protinus virent. falcium ipsarum duo genera: | |
| Italicum brevius ac vel inter vepres quoque tractabile, | |
| Galliarum latifundia maioribus * * * conpendia, quippe me- | |
| dias caedunt herbas brevioresque praetereunt. Italus feni- | |
| sex dextra una manu secat. iustum est una opera in die | 262.1 |
| iugerum desecari, alligarique manipulos MCC quaterna pondo. | |
| sectum verti ad solem nec nisi siccum construi oportet. | |
| ni fuerit observatum hoc diligenter, exhalare matutino | |
| nebulam quandam metas, mox sole accendi et conflagrare | 5 |
| certum est. rursus rigari desecta oportet, ut secetur | 263.1 |
| autumnale fenum, quod vocant cordum. Interamnae in | |
| Umbria quater anno secantur, etiam non rigua; rigua vero | |
| ter plerisque in locis, et postea in ipso pabulo non mi- | |
| nus emolumenti est quam e feno. armentorum id<eo> cura | 5 |
| iumentorumque progeneratio suum cuique consilium dabit, | |
| opimo maxime quadrigarum quaestu. |