| Praesagiunt et animalia: delphini tranquillo mari | 18.361.1 |
| lascivientes flatum, ex qua venient parte, item spargentes | |
| aquam, iidem turbato tranquillitatem. lolligo volitans, con- | |
| chae adhaerescentes, echini adfigentes sese aut harena | |
| saburrantes tempestatis signa sunt. ranae quoque ultra | 5 |
| solitum vocales et fulicae matutino clangore, item mergi | 362.1 |
| anatesque pinnas rostro purgantes ventum, ceteraeque aqua- | |
| ticae aves concursantes, grues in mediterranea festinantes, | |
| mergi, gaviae maria aut stagna fugientes. grues silentio | |
| per sublime volantes serenitatem, sicut noctua in imbre | 5 |
| garrula—at sereno tempestatem—, corvique singultu | |
| quodam latrantes seque concutientes, si continuabunt, se- | |
| renum <diem>; si vero carptim vocem resorbebunt, vento- | |
| sum imbrem. graculi sero a pabulo recedentes hiemem, | 363.1 |
| et albae aves cum congregabuntur et cum terrestres volu- | |
| cres contra aquam clangores dabunt perfundentque sese, | |
| sed maxime cornix, hirundo tam iuxta aquam volitans, ut | |
| pinna saepe percutiat, quaeque in arboribus habitant, fu- | 5 |
| gitantes in nid<o>s suos, et anseres continuo clangore in- | |
| tempestivi, ardea in mediis harenis tristis. |