| Et quoniam a miraculis rerum coepimus, seque- | 19.33.1 |
| mur eorum ordinem, in quibus vel maximum est aliquid | |
| nasci ac vivere sine ulla radice. tubera haec vocantur | |
| undique terra circumdata nullisque fibris nixa aut saltem | |
| capillamentis, nec utique extuberante loco, in quo gignun- | 5 |
| tur, aut rimas sentiente. neque ipsa terrae cohaerent, | |
| cortice etiam includuntur, ut plane nec terram esse possi- | |
| mus dicere neque aliud quam terrae callum. siccis haec | 34.1 |
| fere et sabulosis locis frutectosisque nascuntur. excedunt | |
| saepe magnitudinem mali cotonei, etiam librali pondere. | |
| duo eorum genera: harenosa dentibus inimica, in altero | |
| sincera. distinguntur et colore, rufo nigroque et intus | 5 |
| candido, laudatissima Africae. crescant anne vitium id | |
| terrae—neque enim aliud intellegi potest—ea protinus | |
| globetur magnitudine, qua futurum est, et vivat n<e>cne, | |
| non facile arbitror intellegi posse. putrescendi enim ratio | |
| communis est cum ligno. Lartio Licinio praetorio viro iura | 35.1 |
| reddenti in Hispania Carthagine paucis his annis scimus | |
| accidisse mordenti tuber, ut deprehensus intus denarius | |
| primos dentes inflecteret, quo manifestum erit terrae na- | |
| turam in se globari. quod certum est, ex his erunt, quae | 5 |
| nascantur et seri non possint. |