| Ruta quoque seritur favonio et ab aequinoctio | 19.156.1 |
| autumni. odit hiemem et umorem ac fimum, apricis gaudet | |
| ac siccis terraque quam maxime lateraria, cinere vult nu- | |
| triri. hic et semini miscetur, ut careat urucis. auctoritas | |
| ei peculiaris apud antiquos fuit. invenio mulsum rutatum | 5 |
| populo datum a Cornelio Cethego, in consulatu collega | |
| Quinti Flaminini, comitiis peractis. amicitia ei cum fico | |
| tant<a>, <ut> nusquam laetior proveni<a>t quam sub hac arbore. | |
| seritur et surculo, melius in perforatam fabam indito, | 157.1 |
| quae suco nutrit conprehendendo surculum. seri<t> et se | |
| ipsa, namque incurvato cacumine alicuius rami cum attigit | |
| terram, statim radicatur. eadem et ocimo natura, nisi | |
| quod difficilius arescit se<men>. r<u>ta runcatur non sine diffi- | 5 |
| cultate, prurit<i>v<i>s ulceribus, ni munitis manibus id fiat | |
| oleove defensis. condiuntur autem et eius folia servan- | |
| turque fasciculis. |