| Ligusticum silvestre est in Liguriae suae mon- | 19.165.1 |
| tibus; seritur etiam ubique. suavius sativum, sed sine | |
| viribus. panacem aliqui vocant. Crateuas apud Graecos | |
| cunilam bubulam eo nomine appellat, ceteri vero conyzam, | |
| id est cunilaginem, thymbram vero quae sit cunila. haec | 5 |
| aput nos habet vocabulum et aliud, satureia dicta in con- | |
| dimentario genere. seritur mense Februario. origano aemulo | |
| nusquam utrumque additur, quippe similis effectus. sed | |
| cunilae Aegyptium origanum tantum praefertur. |