| Atque ut intellegatur vana ceu plerumque vitae | 19.187.1 |
| persuasio, panax piperis saporem reddit et magis etiam | |
| siliquastrum, ob id piperitidis nomine accepto, libanotis | |
| odorem turis, <z>myrn<ium> murrae. de panace abunde dictum | |
| est. libanotis locis putribus et macris ac roscidis seritur | 5 |
| semine. radicem habet olusatri, nihil ture differentem. | |
| usus eius post annum stomacho saluberrimus. quidam eam | |
| nomine alio rosmarinum appellant. zmyrn<i>um olus seri- | |
| tur iisdem locis murramque radice resipit. eadem et sili- | 188.1 |
| quastro satio. reliqua a ceteris et odore et sapore diffe- | |
| runt, ut anetum, tantaque est diversitas atque vis, ut non | |
| solum aliud alio mutetur, sed etiam in totum auferatur. | |
| apio eximunt coqui obsoniis acetum, eodem cellarii in | 5 |
| saccis odorem vino gravem. |