| Ei, qui pepones vocantur, refrigerant maxime in | 20.11.1 |
| cibo et emolliunt alvum. caro eorum epiphoris oculorum | |
| aut doloribus inponitur. radix sanat ulcera concreta in | |
| modum favi, quae ceria vocant. eadem concitat vomitio- | |
| nes; siccatur, in farina<m> tunsa datur quattuor obolis in | 5 |
| aqua mulsa, ita ut qui biberit quingentos passus postea | |
| ambulet. haec farina et in smegmata adicitur. cortex | 12.1 |
| quoque vomitionem movet, faciem purgat. hoc et folia | |
| cuiuscumque sativi inlita. eadem cum melle et epinycti- | |
| das sanant, cum vino canis morsus, item multipedae; sepa | |
| Graeci vocant, oblongam, pilosis pedibus, pecori praecipue | 5 |
| nocivam; morsum tumor insequitur et putrescit locus. | |
| ipse cucumis odore defectum animi refovet.—(Coctos | |
| deraso cortice ex oleo et aceto ac melle iucundiores esse | |
| certum est.)— |