Intubi quoque non extra remedia sunt. sucus | 20.73.1 |
eorum cum rosaceo et aceto capitis dolores lenit idemque | |
cum vino potus iocineris et vesicae; et epiphoris inponitur. | |
erraticum apud nos quidam ambub<a>iam appellavere. in | |
Aegypto cichorium vocant quod silvestre <e>st, sativum | 5 |
autem serim, quod est minus et venosius. |