| Igitur non eam infitias posse in has et | 2.112.1 |
| ignes superne stellarum decidere, quales sereno saepe | |
| cernimus, quorum ictu concuti aëra verum est, quando | |
| et tela vibrata stridunt, cum vero in nubem perveniunt, | |
| vaporem dissonum gigni, ut candente ferro in aquam | 5 |
| demerso, et fumidum verticem volvi. hinc nasci procellas | |
| et, si in nube luctetur flatus aut vapor, tonitrua edi; si | |
| erumpat ardens, fulmina; si longiore tractu nitatur, fulgetras. | |
| his findi nubem, illis perrumpi, et esse tonitrua inpactorum | |
| ignium plagas, ideoque protinus coruscare igneas nubium | 10 |
| rimas. posse et repulsu siderum depressum qui a terra | 113.1 |
| meaverit spiritum nube cohibitum tonare, natura strangu- | |
| lante sonitum, dum rixetur, edito fragore, cum erumpat, | |
| ut in membrana spiritu intenta. posse et attritu, dum | |
| praeceps feratur, illum, quisquis est, spiritum accendi. | 5 |
| posse et conflictu nubium elidi, ut duorum lapidum, | |
| scintillantibus fulgetris. sed haec omnia esse fortuita. | |
| hinc bruta fulmina et vana, ut quae nullam habeant | |
| rationem naturae. his percuti montes, his maria, omnes- | |
| que alios inritos iactus. illa vero fatidica ex alto statis- | 10 |
| que de causis et ex suis venire sideribus. |