| Ocimum quoque Chrysippus graviter increpuit | 20.119.1 |
| inutile stomacho, urinae, oculorum quoque claritati, prae- | |
| terea insaniam facere et lethargos et iocineris vitia, ideo- | |
| que capras id aspernari, hominibus quoque fugiendum cen- | |
| sens. addunt quidam tritum, si operiatur lapide, scorpionem | 5 |
| gignere, commanducatum et in sole positum vermes; Afri | 120.1 |
| vero, si eo die feriatur quispiam a scorpione, quo ederit | |
| ocimum, non posse servari. quin immo tradunt aliqui, | |
| manipulo ocimi cum cancris X marinis vel fluviatilibus | |
| trito convenire ad id scorpiones ex proximo omnes. Dio- | 5 |
| dorus in empiricis etiam pediculos facere ocimi cibum. | |
| secuta aetas acriter defendit, nam id esse capras, nec | 121.1 |
| cuiquam mentem motam, et scorpionum terrestrium icti- | |
| bus marinorumque venenis mederi ex vino addito aceti | |
| exiguo. usu quoque conpertum deficientibus ex aceto odo- | |
| ratu salutare esse, item lethargicis et inflammatis refrige- | 5 |
| ration<e>, inlitum capitis doloribus cum rosaceo aut myrteo | |
| <e>t aceto, item oculorum epiphoris inpositum ex vino. sto- | 122.1 |
| macho quoque utile, inflationes ructu dissolvere ex aceto | |
| sumptum, alvum sistere inpositum, urinam ciere; sic et | |
| morbo regio et hydropicis prodesse, etiam <in> choleris de- | |
| stillationes stomachi inhiberi. ergo etiam coeliacis Phi- | 5 |
| listio dedit et coctum dysintericis, et contra * * * Pli- | |
| stonicu<s>, aliqui et in tenesmo et sanguinem excreantibus | |
| in vino, duritia quoque praecordiorum. inlinitur mammis | |
| exin<an>itque lactis proventum. auribus utilissimum infan- | 123.1 |
| tium, praecipue cum adipe anserino. semen tritum et | |
| <h>au<s>tum naribus sternumenta <c>om<p>e<sci>t et destillationes | |
| quoque capitis inlitum, vulvas purgat in cibo ex aceto. | |
| verrucas mixto a<t>ramento sutorio tollit. venerem stimulat, | 5 |
| ideo etiam equis asinisque admissurae tempore ingeritur. |