| Heraclium quoque tria genera habet: nigrius la- | 20.177.1 |
| tioribus foliis, glutinosum, alterum exilioribus, mollius, | |
| sampsucho non dissimile, quod aliqui prasion vocare ma- | |
| lunt. tertium est inter haec medium, set minus quam | |
| cetera efficax. optimum autem Creticum, nam et iucunde | 5 |
| olet, proximum Zmyrnaeum d<u>rius, Heracleoticum ad potum | |
| utilius, quod onitin vocant. communis autem usus ser- | 178.1 |
| pentes fugare, percussis esui dar<i> e<t> decoctum potui, uri- | |
| nam ciere, ruptis, convolsis mederi cum panacis radice, | |
| hydropicis cum fico aut cum hysopo acetabuli mensuris | |
| decoctum ad sextam; item <ad> scabiem, pruriginem, pso- | 5 |
| ras in d<e>scensione balinearum. sucus auribus infunditur | |
| cum lacte mulieris. tonsillis quoque <et> uvis medetur, capi- | |
| tis ulceribus. venena opii et gypsi extinguit decoctum, | |
| si cum cinere e vino bibatur. alvum mollit acetabuli | 179.1 |
| mensura, suggillatis inlinitur, item dentium dolori, quibus | |
| et candorem facit, cum melle et nitro. sanguinem narium | |
| sistit. ad parotidas decoquitur cum hordeacia farina, ad | |
| arterias asperas cum galla et melle teritur, ad lienem folia | 5 |
| cum melle et sale. crassiores pituitas et nigras extenuat | 180.1 |
| coctum cum aceto et sale sumptum paulatim. regio morbo | |
| tritum cum oleo in nares infunditur. lassi perunguuntur | |
| ex eo ita, <n>e venter attingatur. epinyctidas cum pice sa- | |
| nat, furunculos aperit cum fico tosta, strumas cum oleo | 5 |
| et aceto et farina hordeacia, lateris dolores cum fico in- | |
| litum, fluctiones sanguinis in genitalibus tusum ex aceto | |
| inlitum, reliquias purgationum a partu. |