| Git ex Graecis alii melanthium, alii melaspermon | 20.182.1 |
| vocant. optimum quam excitatissimi odoris et quam niger- | |
| rimum. medetur serpentium plagis et scorpionum; inlini | |
| ex aceto ac melle reperio incensoque serpentes fugari. | |
| bibitur drachma una et contra araneos. destillationem | 183.1 |
| narium discutit tusum in linteolo olefactum, capitis dolo- | |
| res inlitum ex aceto, et infusum naribus cum irino ocu- | |
| lorum epiphoras et tumores, dentium dolores coctum cum | |
| aceto, ulcera oris tritum aut commanducatum; item lepras | 5 |
| et lentigines ex aceto, difficultates spirandi addito nitro | |
| potum, duritias tumoresque veteres et suppurationes in- | |
| litum. lacte mulierum auget <aliquot> continuis diebus sump- | |
| tum. colligitur sucus eius ut hyoscyami similiterque lar- | 184.1 |
| gior venenum est, quod miremur, cum semen gratissime | |
| panes etiam condiat. oculos quoque purgat, urinam et | |
| menses ciet. quin immo linteolo deligatis tantum granis | |
| XXX secundas trahi reperio. aiunt et clavis in pedi- | 5 |
| bus mederi tritum in urina, culices suffitu necare, item | |
| muscas. |