| Laudatissimum est Creticum, proximum Aegyptium. | 20.187.1 |
| hoc ligustici vicem praestat in condimentis. dolores capi- | |
| tis levat suffitum naribus. epiphoris oculorum Euenor | |
| radicem eius tusam inponit, Iollas ipsum cum croco pari | |
| modo et vino, et per se cum polenta ad magnas fluctio- | 5 |
| nes extrahendisque si qua in oculos inciderint. narium | |
| quoque carcinodes consumit inlitum ex aqua. sedat an- | 188.1 |
| ginas cum hysopo ac melle ex aceto gargarizatum, auri- | |
| bus infunditur cum rosaceo, thoracis pituitas purgat tostum | |
| cum melle sumptum. melius cum acetabulo an<e>si nuces | |
| amaras L purgatas terere in melle ad tussim; facillime | 5 |
| vero anesi drachmae tres, papaveris duae miscentur melle | |
| ad fabae magnitudinem et ternae diebus sumuntur. prae- | 189.1 |
| cipuum autem est ad ructus; ideo stomachi inflationibus | |
| et intestinorum torminibus et coeliacis medetur. singultus | |
| et olfactum potumque decoctum inhibet. foliis decoctis | |
| digerit cruditates. sucus decocti cum apio olfactus ster- | 5 |
| numenta inhibet. potum somnos conci<li>at, calculos pellit, | |
| vomitiones cohibet et praecordiorum tumores, et pectorum | |
| vitiis, nervis quoque, quibus succinctum est corpus, utilis- | |
| simum. prodest et capitis doloribus instillari sucum cum | 190.1 |
| oleo decocti. non aliud utilius ventri et intestinis putant; | |
| ideo dysintericis et in tenesmo datur tostum. aliqui ad- | |
| dunt et opium, pilulis in die ternis lupini magnitudine in | |
| vini cyatho dilutis. Dieuches et ad lumborum dolores | 191.1 |
| suco usus est, semen hydropicis et coeliacis dedit tritum | |
| cum menta, Euenor radicem et ad renes. Dalion her- | |
| barius parturientibus ex eo cataplasma inposuit cum apio, | |
| item vulvarum dolori deditque bibendum cum aneto par- | 5 |
| turientibus. phreneticis quoque inlinunt vel recens cum | |
| polenta; sic et infantibus comitiale vitium aut contractio- | |
| nes sentientibus. Pythagoras quidem negat corripi vitio | 192.1 |
| comitiali in manu habentes, ideo quam plurimum domi | |
| serendum; parere quoque facilius olfactantes, et statim a | |
| partu dandum potui polenta aspersa. Sosimenes contra | |
| omnes duritias ex aceto usus est eo et contra lassitudines | 5 |
| in oleo decoquens addito nitro. semine eius poto lassitu- | |
| dinis auxilium viatoribus spopondit. Heraclides ad in- | 193.1 |
| flationes stomachi semen tribus digitis cum castorei obolis | |
| duobus ex mulso dedit, similiter ad ventris aut intestino- | |
| rum inflationes et orthopnoicis quod ternis digitis pren- | |
| der<e>t seminis, tantundem hyoscyami cum lacte asinino. | 5 |
| multi vomituris acetabula eius et folia lauri decem trita | |
| in aqua bibenda inter cenam suadent. strangulatus vul- | 194.1 |
| vae, si manducetur et linatur calidum vel si bibatur cum | |
| castoreo in aceto et melle, sedat; vertigines a partu cum | |
| semine cucumeris et lini pari mensura ternum digitorum, | |
| vini albi tribus cyathis discutit. Tlepolemus ad quarta- | 5 |
| nas ternis digitis seminis anesi et feniculi usus est in | |
| aceto et mellis cyatho uno. lenit articulari<o>s morbos | 195.1 |
| cum amaris nucibus inlitum. sunt qui et aspidum vene- | |
| nis adversari naturam eius putent. urinam ciet, sitim | |
| cohibet, venerem stimulat, cum vino sudorem leniter prae- | |
| stat, vestes quoque a tineis defendit. efficacius semper | 5 |
| recens et quo nigrius, stomacho tamen inutile est prae- | |
| terquam inflato. |