| Sacopenium, quod apud nos gignitur, in totum | 20.197.1 |
| transmarino alienatur. illud enim hammoniaci lacrimae | |
| simile sagape<n>on vocatur. prodest laterum et pectoris do- | |
| loribus, convolsis, tussibus vetustis excreationibusque, prae- | |
| cordiorum tumoribus. sanat et vertigines, tremulos, opistho- | 5 |
| tonicos, lienes, lumbos, perfrictiones. datur olfactandum | |
| ex aceto in strangulatu vulvae; ceteris et potui datur et | |
| cum oleo infricatur. prodest et contra mala medicamenta. |