| Alterum e silvestribus genus heraclium vocatur, | 20.207.1 |
| ab aliis aphro<des>, foliis, si procul intuearis, speciem passe- | |
| rum praebentibus, radice in summa terrae cute, semine | |
| spumeo. ex hoc lina splendorem trahunt. aestate tunditur | |
| in pila. comitialibus morbis acetabul<o> semin<is> in vino albo | 5 |
| —vomitionem enim facit—, <item> medicamento, quod | |
| διὰ κωδυῶν et arteriace vocatur, utilissimum. fit autem | 208.1 |
| huius papaveris aut cuiuscumque silvestris capitibus CXX | |
| in aquae caelestis sextariis tribus biduo maceratis in | |
| eademque discoctis, deinde <suco> siccato iterumque cum | |
| melle decocto ad dimidias partes vapore tenui. addidere | 5 |
| postea drac<h>m<a>s senas croci, hypocisthidis, turis, acaciae | |
| et passi Cretici sextarium. haec ostentatione, simplex | |
| quidem et antiqua illa salubritas papavere et melle constat. |