| Nec lapathum dissimiles effectus habet. est autem | 20.231.1 |
| et silvestre. quod alii oxalida appellant, nostri vero rumi- | |
| cem, alii lapathum canterinum, sapore sativ<o> proximum, | |
| foliis acutis, colore betae candidae, radice minima, ad | |
| strumas cum axungia efficacissimum est; et alterum genus | 5 |
| fere oxylapathum vocant, sativo [item] similius et acutior<e> | |
| foli<o> ac rubriore, non nisi in palustribus nascens. sunt | |
| qui et hydrolapathum tradant, in aqua natum, et aliud | |
| hippolapathum, maius sativo candidiusque ac spissius. | |
| silvestria scorpionum ictibus medentur et feriri prohibent | 232.1 |
| habentes. radix aceto decocta, si colluatur sucus, denti- | |
| bus auxiliatur, si vero bibatur, morbo regio. semen | |
| stomachi inextricabilia vitia sanat. hippolapathi radi<x> e<t> | |
| privatim ungues scabros detrahit; dysintericos semen dua- | 233.1 |
| bus drachmis in vino potum liberat. oxylapathi semen | |
| lotum in aqua caelesti sanguinem reicientibus adiecta | |
| acacia lentis magnitudine prodest. praestantissimos pastil- | |
| los faciunt ex foliis et radice addito nitro et <t>ure exiguo. | 5 |
| in usu aceto diluunt. |