| Ferula semen aneto simile habet. quae ab uno | 20.260.1 |
| caule dividitur in cacumine, femina putatur. caules edun- | |
| tur decocti commendanturque muria ac melle, stomacho | |
| util<e>s. sin plures sumpti, capitis dolorem faciunt. radix | |
| denarii pondere in vini cyathis duobus bibitur adversus | 5 |
| serpentes, et ipsa radix inponitur. sic et torminibus me- | |
| detur, ex oleo autem et aceto contra sudores inmodicos | |
| vel in febribus proficit. sucus ferulae alvum solvit fabae | 261.1 |
| magnitudine devoratus. e viridi medulla vulvis utilis et | |
| ad omnia ea vitia. ad sanguinem sistendum decem grana | |
| seminis bibuntur in vino trita vel medulla. sunt qui comi- | |
| tialibus dandum putent luna IIII usque VII lingulae men- | 5 |
| sura. natura ferularum murenis infestissima est, tactae | |
| siquidem ea moriuntur. Castor radicis sucum et oculo- | |
| rum claritati conferre multum putavit. |